Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
XXXII. Nr. 4896. Aetas admittendorum ad Primam Communionem Eucharisticam. Quam singulari Christus amore parvulos in terris fuerit prosequutus, Evangelii paginae pláne testantur. Cum ipsis enim versari in deliciis habuit; ipsis manus imponere consuevit; ipsos complecti, ipsis benedicere. Idem indigne túlit repelli eos a discipulis, quos gravibus his dictis reprehendit: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 1 Quanti vero eorundem innocentiam animique candorem facérét, satis ostendit quum, advocato parvulo, discipulis ait: Amen dico vobis, nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum. — Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit.' 1 Haec memorans catholica Ecclesia, vei a suis primordiis, admovere Christo parvulos curavit per eucharisticam Communionem, quam iisdem, subministrare solita est etiam lactentibus. Id, ut in omnibus fere antiquis libris ritualibus ad usque saeculum XIII. praescriptum est, in baptizando fiebat, eaque consuetudo alicubi diutius obtinuit; apud Graecos et Orientales adhuc perseverat. Ad summovendum autem periculum, ne lactentes praesertim panem consecratum ejicerent, ab initio mos invaluit Eucharistiam iisdem sub vini tantum specie ministrandi. Neque in baptismate solum, sed subinde saepius divino epulo reficiebantur infantes. Nam et ecclesiarum quarundam consuetudo fűit Eucharistiam praebendi puerulis continuo post clerum, et alibi post adultorum Communionem residua fragmenta iisdem tradendi. 1 Marc., X, 13, 14, 16. a Matth., XVIII, 3, 4, 5. LITT. CIRC. 1910. Mos hic deinde in Ecclesia latina obsolevit, nec sacrae mensae participes fieri coeperunt intantes, nisi illucescentis rationis usum aliquem haberent et Augusti Sacramenti notitiam quandam. Quae nova disciplina, ab aliquot Synodis particularibus jam recepta, solemni sanctione firmata est oecumenici Concilii Lateranensis IV., anno MCCXV., promulgato celebri canone XXI., quo fidelibus, postquam aetatem rationis attigerint, sacramentalis Confessio praescribitur et Sacra Communio, hisce verbis; „Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur fideliter, saltem semel in anno proprio sacerdoti, et injunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum." Concilium Tridentinum, 1 nullo pacto reprobans cntiquam disciplinam ministrandae parvulis Eucharistiae ante usum rationis, Lateranense decretum confirmavit et anathema dixit in eos, qui contra sentirent: „Si quis negaverit omnes et singulos Christi hdeles utriusque sexus, quum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis, saltem in Paschate, ad communicandum, juxta praeceptum S. Matris Ecclesiae, anathema sit." 2 Igitur vi allati et adhuc vigentis decreti Lateranensis, Christi fideles, ubi primum ad annos discretionis pervenerint, obligatione tenentur accedendi, saltem semel in anno, ad Poenitentiae et Eucharistiae sacramenta. 1 Sess. XXI., de Commimione, c. 4. 2 Sess. XIII., de Eucharistia, c. 8., can. 9. 20