Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 162 -­nec bonum malum. Sit sapientibus et insi­pientibus debitor; ut fructum de profectu omnium consequatur." Quae quidem ut in futuro Archipraesule nostro omnia fulgeant charismata, enixis nos ad Deum precibus convertamus, ut ipse providentiá suá osten­dat, quem elegerit accipere locum minis­terii hujus et apostolatus. Quapropter praesentibus ordinamus, ut Dominica Ill-a Adventus seu die 11. Decem­bris in ecclesia Sororum Ludimagistrarum Colocensi (pro ecclesia cathedrali), item in cunctis archidioeceseos ecclesiis parochiali­bus necnon et Religiosorum, coram expo­sito Sanctissimo Sacramento pro impetrando bono Archipraesule missa solemnis „de Spiritu Sancto" celebretur, in fine vero missae cum populo tria Páter et Ave pie orentur. De qua publica supplicatione popu­lus fidelis congruis gravibus verbis ex ain­bone praevie edocendus erit. — Porro omnes in hac archidioecesi sacerdotes, tam saeculares quam regulares abhinc in quali­bet missa, sive solemni sive privata, et quidem quum de re gravi agatur, juxta S. Rit. Congr. decretum 15. Maji 1819. editum, etiam festis duplicibus 1. et 2. classis non exceptis, collectam sumant e Missa „pro eligendo Pontifice" praescripta, mutatis mu­tandis, ad illud usque tempus, quo nomi­nationem novi Archiepiscopi factam esse innotuerit. Coloczae, 6. Nov. 1910. Ludovieus Kleiner, Vicarius Capitularis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom