Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 152 -Nr. 5030. Declarationes circa Motum Proprium „Sacrorum Antistitum." dae aptandaeque saeculi placitis, progressionibus, commodis, quasi eadem, non levitati paucorum, sed bono societatis esset adversa. Hisce ausibus contra evangelicam doctrinam et ecclesiasticam traditionem nunquam satis opponetur vigilantiae aut severitatis nimium ab iis quibus commissa est sacri hujus depositi custodia fidelis. Quae igitur monita et salutaria mandata Motu hoc proprio ac certa scientia ediximus, ab universis catholici orbis quum Ordinariis tum etiam regularium Ordinum institutorumque ecclesiasticorum supremis Magistris religiosissime servanda, rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et jubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Dátum Romae, apud Sanctum Petrum, die I. mensis Septembris, anno MDCCCCX. Pontificatus Nostri octavi. PIUS PP. X. Coloczae, die 3. Octobris 1910. Declarationes circa motum proprium „Sacrorum Antistitum." Propositis ad hanc Sacram Congregationem quae sequuntur dubiis circa Motum proprium Sacrorum Antistitum, dátum die prima mensis hujus: I. An praeceptum quod nemo theologiae laurea sit donandus, nisi prius in philosophicis disciplinis lauream obtinuerit, vei saltem de curriculo in philosophia scholastica absoluto certum praebuerit testimonium, stricte sit observandum? II. An praescriptio Consilium vigilantiae altero quoque mense congregandi sit item stricte intelligenda ? III. An tamen ii, qui Consilium vigilantiae constituunt, si longe distent a civitate episcopali et legitime impediti sint ab interveniendo, possint, adducta causa impedimenti, scripto transmittere relationem suam ? IV. An prohibitio alumnis in seminariis et ecclesiasticis collegiis facta legendi diaria quaevis et commentaria quantumvis optima etiam ad juvenes regulares in monasteriis et in congregationibus studiis operám dantes extendatur? V. An quotannis doctores in seminariis teneantur textum, quem sibi quisque in docendo proposuerit, vei tractandas quaestiones, sive theses, Episcopis exhibere, et ineunte anno jusjurandum dare? VI. An idem quotannis praestare debeant suis moderatoribus doctores seu lectores in ordinibus religiosis ante auspicandas praelectiones ? VII. An ad jusjurandum praestandum teneantur confessarii et sacri concionatores jamdudum adprobati, et parochi, beneficiarii atque canonici in possessione beneficii, nec non officiales omnes in curiis episcopalibus et romanis congregationibus vei tribunalibus, religiosarumque familiarum et congregationum moderatores, qui in praesenti sunt in officio? VIII. An in casibus particularibus, data justa causa, Episcopi et Moderatores ordinum et congregationum religiosarum delegare possint ad recipiendum juramentum sacerdotem aliquem sive saecularem sive regularem in aliqua dignitate vei officio constitutum ? IX. An ad Sanctum Officium sint deferendi non solum qui jusjurandum violaverint, sed etiam qui jurisjurandi formulám subscribere renuerint ? X. An Episcopi et Moderatores regularium possint commendationis litteras absque nota concedere suis subditis, qui alicubi a praedicatione fuerint prohibiti ? XI. An invitari possint sacri oratores, qui in aliquo loco ab Episcopis fuerint improbati ? SSmus Dominus Noster in audientia die 24. hujus mensis Emo Cardinali Secretario Sacrae Congregationis Consistorialis concessa respondendum mandavit: