Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 123 -­XIX. Nr. 4633. Canonizatio­nis B. Magda­lenae Sophiae Barat reassumptio. S. CONGREGATIO RITUUM. I. Romana seu Párisién. Canonizationis beatae Magdalenae Sophiae Barat, virginis fundatricis Societatis Sororum a sacro Corde Jesu. In muliere forti quam Sacrae Litterae partite, definite distincteque describunt, pro­phetico spiritu adumbrata prospicitur novi foederis Ecclesia e sacratissimo Christi la­tere et corde producta, sanctis Patribus atque Doctoribus communiter praedicanti­bus: „Si mulier glória viri, Ecclesia glória Christi." Haec autem alma mater, mater simul et virgo, ex divina sui Sponsi vir­tute, cooperante Spiritus Sancti gratia, sicut vitis abundans in vinea electa aut ager bene cultus, innumeras quoque protulit ac pro­fért in Christo filias, maternae fortitudinis et pulchritudinis copiose participes. Istae enim magistrae fldei et castitatis effectae, per novam quandoque prolem, per omni­gena charitatis opera, potissimum per civi­lem religiosamque puellarum institutionem, christianam familiam amplificant atque illu­strant. Ex his jure meritoque recensetur inctyta virgo Magdaléna Sophia Barat. In oppidulo Joigny, Senonensis dioecesis, die 13. Decembris an. 1779. ab honestis pa­rentibus Jacobo et Maria Magdaléna Foufé orta, quum quatuordecim circiter annos age­ret, cura Ludovici fratris, Parisios traducta, humanioribus litteris ac superioribus disci­plinis illic instituta est. Doctrina et virtute jam ornata, adhuc adolescentula, divinae vocationi parens et conscientiae suae mode­ratoris R. P. Varin consilio acquiescens, se Deo totam cura aliquot sodalibus devovit, die 21. Novembris an. 1800. Subsequenti­bus annis Societatem Sororum a Sacro Corde Jesu fundavit, rexit ac propagavit. Ejus nomen una cura ipsa Societate per LITT. CIRC. 1910. diversas Orbis partes diffusum, sanctitatis, virtutum et prodigiorum fama inde ab obitu concelebratur. Inquisitionibus Ordinariis su­per eadem fama absolutis ac probatis, Com­missio de Causa Beatificationis introducenda, a Summo Pontifice Leone XIII. fel. rec., an. 1879. signata fűit. Postremis hisce tem­poribus actione speciatim instaurata, tum super virtutibus in gradu heroico exercitis, tum super miraculis ejusdem Ven. Servae Dei intercessione patratis, quum haec omnia ita comprobata et sancita fuissent, ut ad ulteriora et ad solemnem Beatificationem procedi posset, per Litteras Apostolicas in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X. Beatorum coelitum honores Ven. Magdalenae Sophiae Barat, Fundatrici Socie­tatis Sororum a Sacro Corde Jesu decreti et collati sunt; atque solemnia Beatificatio­nis peracta in Patriarchali Basilica Vaticana die 24. Maji an. 1908. Hoc etiam piacet commemorare ex domibus et collegiis me­moratae Societatis non tantum (Jrbis, sed etiam Europae, Americae aliarumque regio­num illuc convenisse et religiosae solemni­tati cum summa devotione ac jucunditate adstitisse. Interim per solemne triduum ce­lebratum intra annum a Beatificatione, per annuum festum cum Officio et Missa con­cessum, per vitae synopsim, reliquias atque imagines large distributas gratiasque inde obtentas, magis invaluit Christifidelium pie­tas ac fiducia in novensilem Beatam, quam ipsi in suis necessitatibus ferventius invo­care et colere coeperunt. Atque nova jam asseruntur, Beata Magdaléna suffragante, a Deo patrata prodigia, de quorum legitima inquisitione mox agendum est eo potissi­mum fine ut, servato juris ordine, ad so­lemnis Canonizationis fastigium procedi pos­sit. Quapropter, instanté Rmo Dno Raphaele 26.

Next

/
Oldalképek
Tartalom