Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 107 -XV. Nr. 3596. Pro indulgentia „Portiunculae" recurrant Curatores. Quum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. pro suo zelo apostolico omnia in Christo restaurandi gratiosissimis litlcris inf'ra communicatis facultatem locorum Ordinariis fecisset unam, aut plures ecclesias, aut publica, vei semipublica oratoria designandi, ubi fideles indulgentiam „Portiunculae" hoc anno tantum lucrari valeant: paterne P. T. Animarum Curatores provoco, ut, ubi adjuncta rerum ac praesertim pietas fidelium id comniendant, pro indulgentia plenaria et quidem sive die secunda Augusti, sive Dominica proxime insequenti, prout opportunum censuerint, — concedenda ocyus horsum recurrant. MOTU PROPRIO De indulgentia „Portiunculae" septimo ab instituto fratrum minorum ordine saeculo expirante. Sacris solemniis ob septem ab instituto amplissimo Fratrum Minorum Ordine revoluta saecula jam ad finem feliciter vertentibus, ut tam fausti eventus jugis memória perseveret ac fructus, piis fidelium votts pro faciliori Portiunculae, quam vocant, Indulgentiae consequutione ex animo obsecundantes, quae sequuntur, motu proprio atque ex certa scientia, suprema Nostra apostolica auctoritate statuimus ac decernimus: Firmis, scilicet, de memorata Indulgentia antea quomodocumque íactis, quae nondum expiraverint, concessionibus, facultatem facimus omnibus et singulis locorum Ordinariis unam aut plures, pro rei opportunitate, in quovis propriae ditionis loco ecclesias aut publica vei semipublica oratoria designandi, ubi fideles, rite confessi et Sacra Synapsi refecti ac devote juxta NoLITT. CIRC. 1910. stram intentionem orantes, a vesperis diei primae ad solis occasum diei secundae mensis Augusti anni currentis, toties quoties ea visitaverint, haud secus ac si aliquam Ordinis Minorum ecclesiam visitassent, Indulgentiam Plenariam, animabus etiam quas purgatorius ignis emundat, applicabilem, lucrari possint ac valeant. Hanc vero eamdem Indulgentiam, iisdeni sub conditionibus eademque ratione lucrifieri posse concedimus a fidelibus utriusque sexus communem vitám agentibus qui propriam ecclesiam vei, si careant, proprium domesticum oratorium, ubi Ssma Eucharistia asservatur, ut supra, visitaverint. Ne cui demum, praestantissimo hoc spirituali beneficio, ob peculiaria fortassis rerum adjuncta, fruendi copia desit, benigne indulgemus iisdem locorum Ordinariis ut ad supradictam Indulgentiam lucrandam statuere possint tam pro in saeculo quam pro piis in communitatibus viventibus fidelibus loco diei secundae Augusti, Dominicam proxime insequentem, a vesperis Sabbati ad solis occasum ipsius Dominicae, hac tamen sub lege ut nequeat quis eadem concessione bis frui. Optamus autem vehementer ac summopere commendamus ut in ecclesiis oratoriisve, ut supra, designatis, die ad Indulgentiam lucrandam statuta speciales publicae ad Deum supplicationes pro Summo Pontifice, Ministris Sanctuarii universaque militanti Ecclesia peragantur; eaeque, praemissa invocatione Seraphici Patriarchae ac Litaniis Sanctorum, Benedictione Eucharistica absolvantur. Ita volumus, decernimus, sancimus, mandantes, ad quos spectat ut ad fidelium notitiam haec omnia tempestive deducenda 15