Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
— 73 — SSmo Sacramente exposito. Nr. 3036. Festum S. Paulini evehitur ad ritum dupplicem minorem. Nr. 3031. Varianda et addenda in Proprio Sanctorum Breviarii Romani. perspicuitatem aliquantulum reformati, authenticam solutionem reverenter expostulavit, nimirum : utrum in functione quae coram sanctissimo Eucharistiae sacramento publice exposito peragitur, dum, ante hymnum Tantum ergo, cantantur alii hymni, vei antiphona Regina coeli tempore paschali, vei canticum Magnificat per anni decursum, sacerdos celebrans et ministri stare debeant aut manere genuflexi. Et sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisita Commissionis liturgicae sententia, re sedulo perpensa rescribendum censuit: Affirmative ad prirnam partém, negatíve ad secundam. — Atque ita rescripsit, die 6. Novembris 1908. L. f S. S. Card. Cretoni, Praefectus. D. Panici, Arcbiep. Laodicen., Secretarius. Coloczae, die 15. Junii 1909. íSanctissimus D. N. Pius PP. X. ope Brevis ad 111. ac Rss. Episcopum Nolanum sub annulo Piscatoris die 18-a Septembris 1908. directi, festum S. Paulini Episcopi ad ritum duplicis minoris in universa Ecclesia elevare dignatus est. Verba dispositionis Apostolicae horsum spectantia sunt haec: „Peculiari devotionis sensu ducti, quo tantum Sanctum prosequimur et recolimus liturgici quoque cultus decorem extendere atque amplificare volentes apostolica Nostra auctoritate, tenore praesentium edicimus, ut festum ipsius sancti Episcopi, quod hucusque rítus simplicis fűit, evehatur in Ecclesia universa ad festum ritus duplicis, celebrandum singulis in posteruin annis die vigesima secunda mensis Junii." — Quod pro statu notitiae et directionis publicatur. Coloczae, die 15. Junii 1909. íSacra Rituum Congregatio statuit haec varianda et addenda in Proprio Sanctorum Breviarii Romani, diebus 11. et 12. Februarii, juxta decretum Urbis et Orbis. Die 11. Februarii. Apparitionis B. M. V. Immaculatae. — Duplex május. Ponatur Officium uti eadem die in Appendice pro aliquibus locis huc usque, addendo ad calcem VI. Lectionis: „Tandem Pius decimus Pontifex Maximus, pro sua erga Deiparam pietate, ac plurimorum votis annuens Sacrorum Antistitum, idem festum ad Ecclesiam universam extendit" juxta decretum diei 13. Novembris 1907.; et in II. Vesperis post Ant. ad Magnificat Hodie gloriosa . . . gaudio exsultant (Alleluja), addatur: „Et fit Comm. sequ., et Feriae in Quadrag." Die 12. Februarii. SS. Septem Fundatorum Ord. Serv. B. M. V., Conf. — Dupl. Omnia de Communi Conf. non Pont., praeter seqq. In I. Vesperis. Quoties hae dicendae sint, sumantur Antiphonae et Capit. de Laudibus; Hymnus vero e II. Vesp. y. Hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt. Semen eorum, et glória eorum non derelinquetur. Oratio. Domine Jesu Christe, qui ad recolendam memóriám . . . per extensum. Ad Matutinum. Invitatorium Regem Confessorum . . . Ps. Venite exsultemus. Hymnus. Bella dum late furerent, et urbes . . . (qui modo habetur ad Vesp.) per extensum. In I. Noct. Lect. de Scriptura occurrente. In Quadrag. Laudemus viros gloriosos de Communi Conf. Pont. 2-o loco. In II. Nocturno, etc. In III. Noct. Homilia S. Hieronymi in Evang. Ecce nos reliquimus omnia de Communi Abbatum. In Quadragesima, IX. Lectio de Homilia Feriae. Laudes. Capitulum, I. Petr. 4. Carissimi: Communicantes . . . per extensum (quo modo habetur ad Matutinum.)