Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

XXII. Nr. 3026. Dispensandi facultas ab impedimentis matrimoniali­bus in mortis periculo. Parmen. et Aliarum. De facultate dispen­sandi ab impedimentis matrimonialibus im­minente mortis periculo. — Ante editum decretum Ne temere diei II. mensis augusti anno MDCCCCVII. De sponsalibus et ma­trimonio, satis jam fuerat eorum necessitati provisum, qui miserrime in concubinatu vi­ventes iidemque in gravissimo mortis peri­culo constituti, impedimento aliquo matri­monium dirimente prohiberentur, quominus rite nuptias inirent. Nam per litteras S. Officii datas die XX. mensis februarii anno MDCCCLXXXV1II. et per sequutam decla­rationem die IX. mensis januarii anno MDCCCLXXXIX. facultas Ordinariis con­cedebatur, quae parochis etiam subdelegari habitualiter posset, dispensandi in iis ad­junctis ab impedimentis quoque publicis matrimonium ecclesiastico jure dirimentibus, excepto sacro presbyteratus ordine et affini­tatelineae rectae ex copula licita proveniente. Cum autem in art. VII. praefati de­creti Ne temere sancitum fuerit, „immi­nente mortis periculo, ubi parochus vei loci Ordinarius vei sacerdos ab alterutro dele­gátus haberi nequeat, ad consulendum con­scientiae et (si casus ferat) legitimationi prolis, matrimonium contrahi valide et licité posse coram quolibet sacerdote et duobus testibus" ; Ordinarius Parmensis ac plerique aliorum locorum Ordinarii a S. Congrega­tione de disciplina Sacramentorum postula­runt, ut, etiam hoc in casu, animarum saluti consuleretur, si forte dirimens aliquod impedimentum obstaret quominus matrimo­nium rite contraheretur. Re mature perpensa in Congregati­one generáli diei VII. mensis maji anno MDCCCCIX. et relatis omnibus Ssmo D. N. Pio divina providentia Papae X. in audientia habita ab infrascripto ejusdem S. Congregationis a secretis die IX. mensis maji anno MDCCCCIX. Sanctitas Sua, be­nigne excipiens votum Emorum Patrum. declarare dignata est ac decernere, quemli­bet sacerdotem, qui ad normám art. VII, decreti Ne temere, imminente mortis peri­culo, ubi parochus vei loci Ordinarius vei sacerdos ab alterutro delegátus haberi ne­queat, coram duobus testibus matrimonio, adsistere valide ac licité potest, in iisdem rerum adjunctis dispensare quoque posse super impedimentis omnibus etiam publicis matrimonium jure ecclesiastico dirimentibus, exceptis sacro presbyteratus ordine et aí'fi­nitate lineae rectae ex copula licita. Dátum Romae ex aedibus ejusdem S. Congrega­tionis, die XVI. mensis maji anno MDCCCCIX. L. f S. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, A secretis. Coloczae, die 8. Junii 1909. Sacrae Congregationi de disciplina Sacra­mentorum sequens dubium propositum fűit: an, juxta tenorem formularum sacrae Con­gregationis de disciplina Sacramentorum, in concessione dispensationum ab impedimentis matrimonialibus ex causis inhonestis intel­ligi debeat tacite concessa Ordinario etiam facultas declarandi legitimam prolem sus­ceptam ante executionem dispensationis et celebrationem matrimonii. Eadem S. Congregatio, re mature per­pensa, respondere censuit: Negatíve, sed requiri ut prolis legitimatio ab oratoribus petatur eaque in rescripto concedatur. Dá­tum Romae ex aedibus ejusdem S. Congr. die 29. Januarii 1909. L. f S. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Coloczae, die 15. Junii 1909. » i Nr. 3030. Dispensatio­nes matrimo­niales et legi­timatio pro­lium. LITT. CIRC. 1909. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom