Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

51 — X. Nr. 2187. Decretum „Provida" quoad matri­monia mixta pro Imperio Germanico editum ad regnum Hun­gáriáé quoque extenditur. Quum Sancta Sedes Apostolica constitu­tionem „Provida" quoad matrimonia mixta pro imperio Germanico die 18. Januarii 1906. editam. vi cujus matrimonia mixta, ibidern non servata forma Tridentina inita, pro validis declarantur. vigore Decreti die 27. Februarii 1909. lati, ad regnum Hun­gáriáé quoque extenderit: Episcopi hujus patriae sequentem communem Istructionem ad clerum suum direxerurtf, quam hisce pro statu notitiae per extensum publicans etiam in archidioecesi mea Colocensi pleno Vigore gaudere volo et stricte observari praecipio: „Nota sunt Vobis, Venerabiles Fratres, verba decreti, cujus initium „Ne temere", de sponsalibus et matrimonio editi, cap. XI. §. 2. his terminis expressa: „vigent (sc. statuta) quoque pro eisdem, de quibus supra catholicis, si cum acatholicis sive baptizatis sive non baptizatis etiam post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis vei disparitatis cultus spon­salia vei matrimonium contrahunt: nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum —".*) Item notum est Vobis (e Circularibus litteris eatenus editis**) Sacram Congregationem Concilii ista verba die 1. Febr. 1908. ita interpretatam esse, quod hac exceptione tantummodo Consti­tutio „Provida" (18. Jan. 1906.) pro Ger­mania data, minimé autem alia quaecunque decreta impedimentum clandestinitatis re­spicientia comprehendantur. Sensu hujus declarationis instructio quae dicitur Lambruschiniana (30. Apr. a. 1841.), vi cujus in Hungaria matrimonia mixta ab observanda forma Tridentina re­*) Vide Circ. Coloc. a. 1907. pag. 95. **) Circ. Coloc. a. 1908. pag. 72. ad IV. late ad validitatem matrimonii eximebantur: robore destituta est et matrimonia mixta, non servata forma Tridentina, seu absque forma per decretum „Ne temere" praescripta, inita, pro invalidisomnino haberi debuerunt. Ut difficultatibus haud levibus, quae exinde ortae imprimis convalidationi talis matrimonii obstabant, subveniatur, coetus Episcoporum Hungáriáé iis humillimis pre­cibus adivit Sanctam Sedem Apostolicam, ut spectatis nostris adjunctis, illis Germa­niae haud absimilibus, etiam ad Hungáriám extendere dignaretur vigorem Constitutionis „Provida" relate ad validitatem matrimo­niorum mixtorum non servata forma Tri­dentina sive Piana initorum. Sacra Sedes attentis peculiaribus Hun­gáriáé circumstantiis benignas oblatis pre­cibus aures praebere dignata est et inhae­rens principio in ipso decreto „Ne temere" enunciato (XI. §. 2.) pro regno Hungáriáé partibusque eidem adnexis exceptionem sta­tuere voluit. Per decretum enim die 27. Febr. a. c. a S. Congregatione de Sacra­mentis Nro. 833/08 editum, ad Hungáriám quoque extendit vim Constitutionis „Pro­vida," pro Germania die 18. Januarii 1906. latae, servatis deciarationibus a S. Congr. Concilii die 1. Febr. et die 28. Mártii 1908.*) : desuper latis. Decretum ipsum sic sonat: „Sacra Congregatio De Sacramentis. Roma, 27. Februarii 1909. Num. protoc. 833/08. In Congregatione Generáli habita in Palatio Apostolico Vaticano die 19. Fe­; bruarii 1909. proposita fűit quaestio „Ro­mana et aliarum — Dubiorum circa Decre­tum de Sponsalibus et Matrimonio" relate ad petitionem Antistitum Hungáriáé quoad matrimonia mixta. *) Circ. Coloc. a. 1908. pag. 91. LITT. CIRC.. 1909. 23

Next

/
Oldalképek
Tartalom