Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

Nr. 1287. Erectio parochiae in Szilágyi. JVlemoriae commendamus quibus expedit universis, quod Nos, gregis — Nobis divi­na disponente providenlia commissi — sa­luti consulere et malis, quae ex Pastoris defectu oriri in dies solent, occurrere volen­tes, erectionem parochiae in pago Szilágyi, infra ambitum Comitatus Bács-Bodroghen­sis sito, in Domino aggredimur, imo pa­rochiam inibi harum tenore et vigore eri­gimus. Pagus iste in tinibus Apatin, Bács­szentiván et Szond iitus per regium rei agriculturae ministeriuni hungaricum anno 1899. conditus, in iis, quae ad curam ani­marum pertinent, interim per parochum Bács­szentivánensem administratus, anno 1901. proprium animarum curatorem titulo admi­nistratoris obtinuit, qui cultum divinum ab­hinc in domo scholari celebrabat. Ecclesia parochialis stylum gothicum praeseferens a. 1905. aedificari coepta a. 1906. consum­mata et eodem anno in honorem s. Stepha­ni Regis Hungáriáé benedicta est. Ad cujus aedificandae et instruendae sumtus regium rei agriculturae ministerium 26000, fundus religionis catholicus 20000, p. m. Georgius Császka archiepiscopus Colocensis 8560, pia femina Flóra Darázsy uxor Joannis Wein­gang 2000, egregius Dominus Petrus Fern­bach 1977, fundus dioecesanus major 1357, Anna Krug 1140 coronas contulerunt, reli­quas vero 14000 coronarum expensas ipsa ecclesiae fabrica contracto aere alieno sup­peditavit. Postquam autem regium rei agricultu­rae ministerium convenientem domum pa­rochialem aedificandum curasset, porro pa­rochum, ludi magistrum (cantorem) ac ipsam ecclesiam sufficienter dotasset; postquam item de sustentatione campanatoris, respec­LITT. CIRC. 1909. tive aeditui necnon de coemeterio ac de fundo viae crucis apte provisum fuisset: nihil jam omnino obstare videbatur, quo­minus ecclesia Szilágyiensis matris nomine ac dignitate insigniretur. Quare congratulantes in Domino No­bis et fidelibus nostris carissimis de tam felici successu per misericordiam Dei ob­tento, habito item cum Venerabilibus Fratri­bus, Ecclesiae videlicet Nostrae Metropoli­lanae Colocensis Capitulo consilio et acce­dente ejusdem Ven. Capituli, prout juris est, consensu, auditisque omnibus, ad quos res haec eximia quoquomodo pertinet: in­vocato Domini Nostri Jesu Christi sanctis­simo Nomine ejusque ss. matris. semper Virginis Mariae, auxilio ecclesiam in Szilá­gyi sub invocatione S. Stephani Regis Hun­gáriáé, auctoritate Nostra ordinaria, tenore praesentium in Parochialem erigimus, erec­tam volumus ac declaramus in eaque san­ctissimum Eucharistiae sacramentum ad al­tare május, fontem baptismalem, olea sacra et alia, quae ad ecclesiam parochialem per­tinent, retineri et custodiri mandamus. Ecc­lesiae praefatae sic in parochialem erectae jura omnia et privilegia, quae parochialibus de jure ordinario competunt, concedimus et illis gaudere debere decernimus cum emo­lumentis et praestationibus a fidelibus hu­cusque parocho suo secundum Visitationem Canonicam solutis, eleemosynis item et ob­lationibus universis a sacris canonibus con­cessis et permissis. Una simul ecclesiam hanc jam paro­chialem cum patronatum ejusdem nec re­gium aerarium, nec communitas ipsa ca­tholica, nec privata persona acceptare volue­rit, liberae collationis archiepiscopalis esse volumus et declaramus. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom