Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
XXII. Nr. 5573. De dispensatione ab occulta irregularitate in foro conscientiae urgente neeessitate. JTam ex decreto supremae nujus Congregationis, lato die 23. Junii 1886., cuique confessario concessa fűit facultas absolvendi a censuris etiam speciali modo Summo Pontifici reservatis, in casibus vere urgentioribus, in quibus absolutio differri nequeat absque periculo gravis damni vei infamiae, super quo confessariorum conscientia oneratur, injunctis de jure injungendis, et sub poena reincidentiae in easdem censuras, nisi saltem infra mensem per epistolam et per médium confessarii absolutus recurrat ad S. Sedem. Cum vero nuper eidem huic Congregationi preces oblatae sint, quibus petitur, an Uceat confessario in iisdem circumstantiis atque conditionibus dispens íre ab irregulari taté, quae ipsas censuras sequitur, Emi ac Rmi DD. Cardinales, in rebus fidei ac morum generales Inquisitores, in congregatione habita feria IV., die 1. Septembris labentis anni 1909., decreverunt: Publicetur dc.crdum latum feria IV., die 28. Mártii 1906. Decretum vero feriae IV., diei 28. Mártii 1906., ita se habuit: „Supplicandum Sanctissimo pro facultate dispensandi super irregularitate occulta quando occurrat in casibus comprehensis in decreto S. Officii dato die 23. Junii 1886." Et insequenti feria V., die 29. Mártii, Sanctissimus annuit pro gratia juxta Emorum Patrum suffragia. Dátum Romae, ex aedibus S. Officii, die 6. Septembris 1909. (L. f S.) Aloisius Castellano, Nótárius. Coloczae, die 15. Novembris 1909. Nr. 5570. Indulgentia recitantibus orationem pro conversione imperii Japonensis. iSanctissimus D. N. D. Pius div. prov. PP. X. in audientia R. P. D. Adsessori S. Oflicii impertita, indulgentiam trecentorum dierum, defunctis quoque adplicabilem atque LITT. CIRC. 1909. semel in die lucrandam, benigne concessit universis christifidelibus corde saltem contrito ac devote recitantibus sequentem orationem pro conversione Imperii Japonensis : O Maria, fulgida Stella matutina, quae jam primum terris apparens proximum Solis justitiae et veritatis ortum signifícasti, Imperii Japonensis civibus suaviter illucescere dignare, ut mox discussis mentium tenebris, Lucia aeternae Candorem, Filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum fideliter agnoscant. Amen. — Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. — Contrariis quibuscumque non obstantibus. — L. f S. A. Can. Giambene, Substitutus pro Indulgentiis. (S. Congregatiu s. Officii, seu S. R. et U. Inquis. 8. Julii 1909.) Coloczae, die 15. Xovembris 1909. Ss mus Dominus noster D. Pius divina providentia PP. X. in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, universis christifidelibus, corde saltem contrito ac devote infra relatam precem pro conversione imperii Sinensis ac Mongoliae recitantibus, indulgentiam trecentorum dierum, defunctis quoque adplicabilem, pro qualibet vice, benigne concessit; iis vero, qui eandem orationem quotidie per integrum mensem recitaverint, atque una ejusdem mensis die, cujusque arbitrio eligenda, confessi ac sacra synaxi refecti, aliquam ecclesiam vei publicum oratorium devote visitaverint, ibique ad mentem Summi Pontificis oraverint, plenariam indulgentiam, adplicabilem ut supra, clementer elargitus est; tandem indulsit, ut praefatae indulgentiae acquiri etiam valeant a christifidelibus illiteratis, vei ab iis, qui prae manibus dictam orationem non habent, dummodo ejus loco ad intentionem conNr. 5571. Indulgentia recitantibus orationem pro conversione imperii Sinensis et Mongoliae.