Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 31 — VII. Nr. 983. Epistola Quadragesimalis de usu frequentioris S. Communionis in populo promovendo. VENERABILES FRATRES, FILIIQUE IN CHRISTO DILECTISSIMI! Quum gravissimum pascendi Doininici gregis munus, quo tamquam animarum curatores fungimur, teste Concilio Tridentino verbi divini praedicatione, sacramentorum administratione ac bonorum omnium operum exemplo praecipue absolvatur: 1 suapte intelligitur commendationem et promotionem frequentioris ad sacram communionem accessus ex parte sacerdotum populo fideli faciendam inter sanctissima pastoris animarum officia merito connumerari; quum certo constet, hominum animas nulla re melius ac salubrius pasci, quam divini illius panis fruitione, quem nobis jugiter donari in oratione Dominica juxta unanimem SS. Patrum sententiam enixis a Deo precibus quotidie flagitamus. Si igitur panis eucharisticus est quotidianus ille cibus, quem nobis dari in oratione Dominica a Deo ferventer petimus, quia animas nostras ita nutrit, prout cibo materiali corpus nostrum nutritur; tunc suapte patet gravissimam esse pastorum animarum obligationem frequentem sumptionem hujus coelestis panis ovibus suis non tantum impense commendandi, sed etiam alacri obsequio suo eandem eis quo jucundiorem et expeditiorem reddendi. Quapropter Catechismus Romanus verissime monet: „Neque fideles hoc satis habeant, se . . . semel tantummodo corpus Domini quotannis accipere; verum saepius iterandam eucharistiae communionem existiment. Utrum autem singulis mensibus, vei hebdomadis, vei diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi 1 Sess. 23. de reform, c. 1. LITT. CIRC. 1908. non potest. Verum tamen illa est sancti Augustini norma certissima: Sic vive, ut quotidie possis sumere. 1 — Quare parochi partes erunt, fideles crebro adhortari, ut quemadmodum corpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium putant, ita etiam quotidie hoc sacramento alendae et nutriendae animae curam non abjiciant; neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpus indigere perspicuum est." 2 Ad cujus moniti tramitem gravissimam hancce parochorum obligationem ipsa etiam S. Sedes Apostolica per celeberrimum S. C. C. Decretum „De Quotidiana SS. Eucharistiae sumptione" die 20. Decembris, 1905. editum, et a SS. D. N. Pio PP. X. rati habitum et confirmatum, his verbis inculcat: „Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eucharistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spirituálém vitám uberius ali, animam virtutibus effusius instrui, et aeternae felicitatis pignus vei firmius sumenti donari, idcirco parochi, confessarii et concionatores, juxta probatam Catechismi doctrinam, christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur." 3 Nullum quidem dubium subesse potest, quin salutares istae adhortationes variis crebrisque vicibus cum magnó fidelium spirituali emolumento fieri possint et debeant; certum nihilominus est, tempus quadragesimale ad id propterea aptissimum videri, quia, dum fideles sensuum abnegationi et piae passionis D. N. Jesu Christi meditationi amplius vacantes semet ad commu1 Serm. 84. in app. 2 P. II. c. IV. qu. 58. 3 Vide et attente relege tenores hujus Decreti in Circularibus Litteris nostris anno 1906. nro 1311. (pag. 61.) editis.