Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 20 — postulatas, sed causam dispensandi per se nondum constituunt. Itaque nulla dispensandi causa invenitur e. gr. in hujusmodi verbis: „Oratores de prolibus utriusque sexus catholice educandis contractum inierunt; quapropter precor, ut cum illis in mixta religione dispensare dignetur," vei „Quoniam orator acatholicus reversales dedit: humillime peto, ut etc." — Neve quis dicat, in hujusmodi casibus periculum matrimonii mere civilis subintelligi. Non enim movent Ordinarium 1 ea quae parochus scribendo cogitat, sed ea tantum, quae claris verbis exponit. Nec sane difficile est justam quandam gravemque rationem proferre, si talem adesse parochus ipse sciat. * His igitur, quae dicta sunt solertiae vestrae commendatis spero fore, ut recursus dispensationales in futurum majori cum curá, haud quidem multis sed accuratis verbis exarentur. Coloczae, die 9. Januarii 1908. Julius m. p. archiepiscopus.