Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

IV. Nr. 269. Epistola Card. Status secret. ad Archiepi­scopum no­mine Ponti­ficis data. Nr. 341. De recursibus dispensatio­nalibus rite exarandis. Illme et Rssme Domine. Oum humanis litteris die VI. hujus men­sis ad me datis tum epistolam accepi Bea­tissimo Patri inscriptam, tum vero sum­mám, quam ipse pro tribus partibus, clerus vero populusque tuus pro reliqua quarta parte Sanctitati Suae obsequii ergo, offere­batis. Utrumque tradere in manus Pontifi­cis Summi non praetermisi; ob eamque rem, Sanctitatis Suae nomine et jussu, plu­rimas propero persolvere gratias, tibi in primis, ac deinde oblatoribus singulis; illud praeterea libenter addo te et fideles, quos nunc nominavi, Sanctissimum Patrem, me­moris animi caussa, Benedictione Apostolica esse prosequutum. Ad haec jucunda exstitere Beatissimo Patri gratulationis sensa, quae ipse pro­mebas sive ob condemnatos recens errores, sive ob initum íeliciter annum Jubilaei Sa­cerdotalis. De hujusmodi etiam obsequio Sanctitas Sua gratiam habét, teque ac fide­les laudat, quod vestram cum Romana Sede conjunctionem opportunissimis aperiendam módis curetis. Occasione usus meam erga te existi­mationem profiteor, qua sum Amplitudini Tuae, Romae, die 13. Januarii a. 1908. Addictissimus R. Card. Merry del Val. Coloczae, die 20. Januarii 1908. Litteris circularibus a. 1903. (pag. 97.) sub nro 5307. satis cautum est, ut pro dispensationibus matrimoniaiibus impetran­dis haud rite compositi libelli non exhibe­antur. Nihilominus identidem evenit, ut pro supplendis defectibus recursuum, ulteriori­bus sciscitationibus — officio dioecesano haud minus quam parochiali molestis — LITT. CIRC. 1908. opus sit. Itaque e re fore duxi ejusmodi defectus heic publice pertractare. 1. Causas canonicas parochus ipse clare exponere debet, nec factis quibusdam du­biis allusionibus rem opinioni seu suspi­cioni Ordinarii relinquere. Quodsi quam causam canonicam certo affirmare ipse pa­rochus non audet, sed illám per ambages quodammodo indigitat: quo jure expectet, ut in tali casu Ordinarius, qui in impedi­mentis dirimentibus absque sufficienti causa canonica valide dispensare non potest (vide litt. circ. praefatas, nro 6.), conscientiam dispensatione invalidá oneret ? Exemplis quibusdam rem illustrabo. Quidam in impedimento affinitatis di­spensationem petens hanc causam adtulit: „In foro civili — inquit — hoc non est impedimentum." Equidem optime scio rem ita esse; patet tamen, quod hoc dixisse nequaquam sufíiciat; neque enim ex his verbis scire, sed solummodo suspicari po­test Ordinarius, periculum adesse matrimo­nii mere civilis; atqui Ordinarius non omi­nari sed scire debet causam; ergo ipse parochus dicere debuisset in casu, utrum ideo quod aflinitas in foro civili impedi­mentum non constituit, oratores saltem pro­babiliter (non tantum de mera possibilitate aut verosimilitudine, sed de morali certi­tudine aut saltem probabilitate hic agitur) matrimonium mere civile contracturi sint, nisi ab ecclesia dispensentur. Aliud exemplum. Petitur dispensatio in secundo aequali consanguinitatis gradu et pro causa dispensandi adfertur hoc: „Ora­tores jam in foro civili pro obtinenda si­mili dispensatione omnem lapidem move­runt." At nec haec ita simpliciter dicta sufficiunt. Parochus quidem putaverit Ordi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom