Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

167 In variis taxationibus designandis ad­minister prae oculis habebit superius expo­sitas normás, Positionem, seu fasciculum actorum expendens; in dubiis vero rem ad Officii moderatores deferet. 5-o. Singula Officia alterum habebunt a prioré distinctum administrum diribendis litteris, rescriptis, et exigendae pecuniae taxationum ad Sanctam Sedem pertinentium. 6-0. In rebus secreto tegendis rescripta obserata tradentur: taxatio vero in alio notabitur folio eumdern numerum referente qui in obserato rescripto. Eadem taxationis notatio in interiore rescripti pagina iterabi­tur, ad securitatem recipientis. 7-o. Extremo quoque mense, Praelatus Officii moderátor libellum inspiciet, de quo num. 4., acceptique rationem expendet; de­inde utrumque ad Sanctae Sedis arcani nummariam deferet, suae auctoritatis testi­monio munitum. pispositiones temporariae. 8-o. Officiorum administrationem totam illico retexere quum minimé detur, Sancta Sedes sibi reservat peculiares normás con­•stituere servandas in posterum. 9-0. Interim nulla fiet immutatio taxa­tionum quae legitime in usu sunt pro ex­peditione Bullarum et Brevium Apostolicorum. 10-o. Pariter in usu esse non desinunt •eae taxationes, quae in causis Beatificatio­nis aut Canonizationis descriptae habentur in lege SS. Rituum Congregationis: de ta­xis et impensis pro causis Servorum Dei. 11-o. Sua etiam disciplina est moderan­darum taxationum, mercedium, impensarum apud S. Rotam et Signaturam Apostolicam in causis quae ad ea tribunalia deferantur. 12-o. Pro dispensationibus matrimonii vigere quoque pergent in praesens taxatio­nes pendi solitae penes üatariam Apostoli­cam et S. Poenitentiariam. In causis vero matrimonialibus dispensationis super rato, et in aliis quae a S. Congregatione de Sa­cramentis judicantur, standum normis a S. Congregatione Concilii huc usque servatis. 13-o. Pro ceteris gratiarum, indulto­rum, dispensationum rescriptis, in Officiis omnibus, taxatio Sanctae Sedi solvenda erit libellarum decem, si de majoribus rescriptis agatur; si de minoribus, quinque. Remuneratio Agenti debita erit libella­rum sex pro rescriptis majoribus: pro mi­noribus, trium. Si rescriptum unuml plures gratias con­tineat, augebitur pro portioné taxatio; non ita tamen Agentis procuratio. 14-o. In omnibus autem et singulis casibus superius, num. 9., 10., 11., 12. et 13. recensitis, incolumes semper sint dispositio­nes capitis VI. praecedentis, de stipendiis, et dispositiones num. 4., 5., 6. et 7. hujus capitis, de solutione pecuniae singulis men­sibus arcae nummariae S. Sedis facienda. 15-o. Usus S. Congregationis de Pro­paganda Fide exemptionis e qualibet taxa­tione in suae jurisdictionis locis incolumis servetur. Dátum Romae, die 29. Junii 1908. De mandato speciali SSmi D. N. Pii Papae X. R. Card. Merry Del Fal. Coloczae, die 31. Octobris 1908. ' CONSTITUTIO APOSTOLICA DE PRO­MULGATIONE LEGUM ET EVULGA­TIONE ACTORUM SANCTAE SEDIS. P1US EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PFRPETUAM REI MEMÓRIÁM. Promulgandi pontificias Constitutiones ac leges non idem semper decursu tempo­ris in Ecclesia catholica fűit modus; a plu­ribus tamen saeculis consuetudo invaluit, ut earum exemplaria publice proponerentur frequentioribus quibusdam Urbis affixa lo­cis, praesertim ad Vaticanae ac Lateranen­sis Basilicae valvas. Quae autem Romae, tamquam in christianae reipublicae centro et communi patria fidelium, promulgarentur, ea ubique gentium promulgata censeban­tur, vimque legis plenissimam obtinebant. Nr. 5327. Constitutio Apostolica de promulga­tione legum et evulgatione. actorum S. Sedis. 25***

Next

/
Oldalképek
Tartalom