Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 158 — Cap. 43. In reliquis, quae necessaria sunt ad judicii expeditionem, et non sunt in prae­cedentibus canonibus cauta, servari in pri­mis debent, congrua congruis referendo, regulae pro Sacra Rota statutae, et deinde normae juris communis. TITULUS III. DE ADVOCATIS PENES SACRAM ROTAM ET APOSTOLICAM SIGNATURAM. Can. 44. § 1. Advocati proprii ac nativi Sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae sunt Ad­vocati consistoriales. § 2. Admittuntur tamen et alii sive sacerdotes sive laici, qui laurea doctorali saltem in canonico jure instructi, post tri­ennale tyrocinium vei qua adjutores penes aliquem ex Auditoribus, vei penes aliquem ex advocatis rotalibus, facto experimento coram Rotali Collegio, ab eodem idonei re­perti sint, diploma advocatorum acceperint, a Sacrae Rotae Decano et ab uno ex nota­riis subsignatum, ac jusjurandum coram Rotali Collegio dederint de munere ex con­scientia implendo. Can. 45. § 1. Advocati in causis coram Sacra Rota et Signatura Apostolica agendis te­nentur servare tum communes leges cano­nicas tum regulás horum tribunalium pro­prias; et in scripturis pro defensione exa­randis lingua latina uti debent. § 2. Tenentur insuper de mandato Decani Sacrae Rotae aut Cardinalis Prae­fecti Signaturae Apostolicae gratuitum pa­trocinium aut gratuitam adsistentiam prae­bere iis, quibus Sacra Rota aut Signatura Apostolica hoc beneficium concesserit. § 3. Nefas eisdem est emere ütem, aut de extraordinario emolumento vei immodica rei litigiosae parte sibi vindicanda pacisci. Quae si fecerint, praeter nullitatem pactio­nis, a Sacra Rota congrua poena multari possunt, juxta sequentem canonem. Can. 46. Collegium advocatorum consistorialium fungetur munere collegii disciplinae pro continendis in officio advocatis: qui, ex voto ejusdem Collegii, a Sacra Rota repre­hensionis nota inuri, poena pecuniaria mul­tari, suspendi, vei etiam ex albo advocato­rum expungi poterunt. APPENDIX DE TAXATIONE EXPENSA­RUM JUDICIALIUM. Cap. 1. J)e proventibus quae ad aeranum Sanclae Sedis spedant. 1. Acta quaelibet judicialia in causis tum contentiosis tum criminalibus exarari debent in foliis sigillum Sedis Apostolicae referentibus, excepta prima instantia, et ex­ceptis quoque foliis typis edendis, de qüibus in can. 25. et 26. Fólia quatuor paginis constant et paginae triginta lineis. Pretium uniuscujusque folii coram Sa­cra Rota adhibendi est, lib. 1 ; coram Signa­tura Apostolica, lib. 2. 2. In eodem folio cumulari nequeunt acta diversa, quamvis ad eamdem causam spectantia. 3. Quoties documenta in protocollo Sacrae Rotae exhibentur sive plura sint, sive pauciora, singulis vicibus pendenda est lib. 1. 4. Pro actu quo declaratur concordare exemplar alicujus documenti cum auto­grapho, ad singula fólia, lib. 0. 50. 5. Pro peritiis, si requirantur, et pro examine testium, si habendum sit, a requi­rente peritiam vei probationem per testes deponenda est penes officialem rotalem, pecuniae custodem, summa ab Adjutore Praesidis tribunalis taxanda, quae ab eo

Next

/
Oldalképek
Tartalom