Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
Can. 28. Spatia temporum superioribus canonibus constituta prorogari possunt a judice ad instantiam unius partis, altéra prius audita, vei etiam coarctari, si ipse judex necessarium duxerit, consentientibus tamen partibus. Can. 29. § 1. Defensionis scriptura excedere non debet viginti paginas formae typographicae ordinariae folii romani. Responsiones decem paginas. § 2. Si ob gravitatem, difficultatem, aut grandé volumen documentorum parti vei patrono necesse sit hos limites excedere, a Ponente supplici libello id ipsi impetrabunt. Ponens autem decreto suo statuet numerum ulteriorem paginarum quem concedit, quemque praetergredi nefas est. § 3. Exemplar tum defensionis tum responsionis antequam edatur exhibendum est Ponenti vei ejus studii adjutori, ut imprimendi atque evulgandi facultas impetretur. § 4. Nulla scriptura Sacrae Rotae destinata typis edi potest, nisi in typographia a Collegio Sacrae Rotae approbata. Can. 30. Quae dicuntur informationes orales ad judicem, in Sacra Rota prohibentur: admittitur tamen moderata disputatio ad elucidationem dubiorum coram turno pro tribunali sedente, si alterutra vei utraque pars eam postulet,- aut tribunal statuat ut eadem habeatur. In ea vero hae regulae serventur: 1-o. Disputatio fiat die et hora a tribunali opportune assignanda tempore intermedio inter exhibitionem responsionis et assignatam judicio diem. 2-o. Partes regulariter non admittuntur ut per se ipsae causam suam dicant coram judicibus; sed ad id deputare debent uríum ex advocatis, quem sibi ad adsistendum, aut qua patronum vei procuratorem adsciverint. In potestate tamen tribunalis esteas rationabili de causa admittere, aut advocare et jubere ut intersint. 3-o. Biduo ante disputationem partes exhibere debent Adjutori Ponentis quaestionis capita cum altéra parte discutienda paucis verbis, una vei altéra periodo, contenta. Eaque Adjutor partibus hinc inde communicabit, una simul cum quaesitis a túrni Auditoribus praeparatis, si quae ipsi habeant, super quibus partes rogare velint. 4-o. Disputatio non assumet oratoriam formám; sed sub Ponentis ductu ac moderatione circumscripta erit limitibus illustrandorum dubiorum. 5-o. Adsistet unus ex notariis tribunalis ad hoc ut, si aliqua pars postulet et tribunal consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, adnotationem ad tramitem juris ex continenti assumere. 6-o. Qui in disputatione injurias proferat, aut reverentiam et obedientiam tribunali debitam non servet, jus ad ulterius loquendum amittit, et si agatur de procuratore vei advocato, puniri pro casus gravitate potest etiam suspensione aut privatione officii. Can. 31. § 1. Assignata judicio die Auditores in consilium ad secretam causae discussionem convenire debent. § 2. Unusquisque scripto afférét conclusiones suas seu votum cum brevibus probationibus tam in facto quam in jure. Attamen in discussione fas semper est Auditoribus a conclusionibus suis recedere, si justum et necessarium ducant. Conclusiones autem suas singuli Auditores in actis causae deponere tenentur ad rei memóriám : secretae tamen ibi servabuntur. § 3. Ea demum sit sententia in qua firmiter conveniant duo saltem ex Auditoribus, aut pars absolute major praesentium,