Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 149 3. In his omnibus agendis normás peculiares sibi proprias, aliasque seorsim dandas servabit. 3-o. Camera Apostolica. Huic Officio cura est atque admini­stratio bonorum ac jurium temporalium Sanctae Sedis, quo tempore praesertim haec vacua habeatur. Ei officio praeest S. R. E. Cardinalis Camerarius, qui in suo munere, Sede ipsa vacua, exercendo se geret ad normás exhibitas a Const. Vacante Sede Apostolica, XXV. Dec. MDCCCCIV. 4-o. 5ecretaria Status. Officium hoc, cujus est supremus mo­derátor Cardinalis a Secretis Status, hoc est a publicis negotiis, triplici parte constabit. Prima pars in negotiis extraordinariis ver­sabitur, quae Congregationi iisdem praepo­sitae examinanda subjici debent, ceteris, pro diversa eorum natura, ad peculiares Con­gregationes remissis; altéra in ordinaria negotia incumbet, ad eamque, inter cetera, pertinebit honoris insignia quaeque conce­dere tum ecclesiastica tum civilia, iis demptis quae Antistiti pontificali domui Praeposito sunt reservata; tertia expeditioni Apostoli­corum Brevium, quae a variis Congrega­tionibus ei committuntur, vacabit. — Primae praeerit Secretarius Congregationis pro ne­gotiis extraordinariis; alteri Substitutus pro negotiis ordinariis; tertiae Cancellarius Bre­vium Apostolicorum. Inter harum partium praesides primus est Secretarius Sacrae Con­gregationis negotiis extraordinariis praepo­sitae, altér Substitutus pro ordinariis negotiis. 5-o. Secretariae Brevium ad principes et Epistolarum latinarum. Duplex hoc officium sua munia, ut antea, servabit, latiné scribendi acta Summi Pontificis. In posterum vero -in omnibus Aposto­licis Litteris, sive a Cancellaria sive a Da­taria expediendis, initium anni ducetur, non a die Incarnationis Dominicae, hoc est a die XXV. mensis Mártii, sed a Kalendis Januariis. * * * Itaque Congregationes, Tribunalia, Offi­cia, quae diximus, posthac Romanam Cu­riam constituent, servata eorum quae ante Nostras has litteras exstabant, propria con­stitutione, nisi immutata fuerit secundum superius praescripta aut secundum legem ac normás sive generales sive speciales quae Constitutioni huic adjiciuntur. Congregatio quae dicitur Reverendae fabricae S. Petri, in posterum unam sibi curandam habebit rem familiarem Basilicae Principis Apostolorum, servatis ad unguem in hac parte normis a Benedicto XIV. sta­tutis Const. Quanta curarum die XV. men­sis Novembris MDCCLI. data. Coetus studiis provehendis sive Sacrae Scripturae, sive históriáé; Obulo S. Petri administrando; Fidei in Urbe praeservan­dae, permanent in statu quo ante. Sublata Congregatione Visitationis Apo­stolicae Urbis, quae ipsius erant jura et munia, ad peculiarem Patrum Cardinalium coetum, penes urbis Vicariatum constituen­dum, deferimus. In omnibus autem et singulis superius recensitis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis hoc in primis solemne sit, ut nil grave et extraordinarium agatur, nisi a moderatoribus eorumdem Nobis Nostrisque pro tempore Successoribus fuerit ante signifi­catum. Praeterea, sententiae quaevis, sive gra­tiae via, sive justitiae, pontificia approba­tione indigent, exceptis iis pro quibus eorum­dem Officiorum, Tribunalium et Congrega­tionum moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptisque semper sententiis tribunalis Sacrae Rotae et Signaturae Apo­stolicae de ipsarum competentia latis. Huic Constitutioni accedunt leges pro­priae, ac normae tum generales tum parti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom