Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

intimae perfectionis studio adductus, quid­quam praetereat de muneris partibus quae in aliorum bonum conducant. Cujusmodi sunt verbum Dei nuntiare, confessiones rite excipere, adesse infirmis praesertim mori­turis, ignaros fidei erudire, solari moeren­tes, reducere errantes, usquequaque imitari Christum: Qui pertransiit beneíaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo (Act. X, 38). — Inter haec vero insigne Pauli monitum sit menti defixum: Neque qui plántát est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus (I. Cor. III, 7). Liceat quidem euntes et ílentes mittere semina; liceat ea laboré multo fovere: sed ut germinent edantque optatos fructus, id nempe unius Dei est ejusque praepotentis auxilii. Hoc accedit magnopere consideran­dum, nihil praeterea esse homines nisi in­strumenta, quibus ad animorum salutem utitur Deus; ea oportere idcirco ut apta . sint quae a Deo tractentur. Qua sane ra­tione ? Num ulla putamus vei insita vei parta studio praestantia moveri Deum ut opem adhibeat nostram ad suae gloriae amplitudinem ? Nequaquam: scriptum est enim: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat íortia: et igno­bilia mundi, et contemptilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt de­strueret (I. Cor. I, 27, 28). Unum nimirum est quod hominem cum Deo conjungat, unum quod gratum efficiat, atque non in­dignum ejus misericordiae administrum: vitae morumque sanctimonia. Haec, quae demurn est supereminens Jesu Christi sci­entia, sacerdoti si desit, desunt ei omnia. Nam ab ea disjunctae, ipsa exquisitae do­ctrinae copia (quam Nosmetipsi nitimur in clero provehere), ipsaque agendi dexteritas et sollertia, etiamsi emolumenti aliquid vei Ecclesiae vei singulis afferre possint, non raro tamen detrimenti iisdem sunt flebilis causa. Sanctimonia vero qui ornetur et affluat, is quam multa possit, vei infimus, mirifice salutaria in populo Dei aggredi et perficere, complura ex omni aetate testi­monia loquuntur: praeclare, non remota memória, Joannes Bapt. Vianney, animarum in exemplum curator, cui honores Caelitum Beatorum Nosmet decrevisse laetamur. San­ctitas una nos efficit, quales vocatio divina exposcit: homines videlicet mundo crucifi­xos, et quibus mundus ipse sit crucifixus; homines in novitate vitae ambulantes, qui ut Paulus monet (II, Cor. VI, 5 et seqq.), in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in ca­stitate, in scientia, in longaminitate, in sua­vitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis seipsos exhibeant ut ministros Dei; qui unice in caelestia tendant, et alios eodem adducere omni ope contendant. VII. Magnum sanctimoniae subsidium, orandi studium. Quoniam vero, ut nemo unus ignorat, vitae sanctitas eatenus fructus est volunta­tis nostrae, quoad haec gratiae subsidio roboretur a Deo, abunde nobis Deus ipse providit, ne gratiae munere, si velimus, ullo tempore careamus; idque in primis assequimur studio precandi. — Sane pre­cationem inter et sanctimoniam is necessario intercedit usus, ut altéra esse sine altéra nullo modo possit. Quocirca consentanea omnino veritati est ea sententia Chryso­stomi: Arbitror cunctis esse manifestum, quod simpliciter impossibile sit absque pre­cationis praesidio cum virtute degere (De precatione, orat. 1): acuteque Augustinus conclusit: Vere novit recte vivere, qui recte novit orare (Hom. IV. ex 50). Quae nobis documenta Christus ipse et crebra hortatione et maximé exemplo suo firmius persuasit. Nempe orandi causa vei in deserta secede­bat, vei montes subibat solus; noctes so­lidas totus in eo exigebat; templum fre­quenter adibat; quin etiam, stipantibusturbis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom