Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907
Index
95 VIII. — Si contingat ut in aliqua régióné parochus locive Ordinarius, aut sacerdos ab eis delegátus, coram quo matrimonium celebrari queat, haberi non possit, eaque rerum conditio a mense jam perseveret, matrimonium valide ac licité iniri potest emisso a sponsis formali consensu coram duobus testibus. IX. — § 1. Celebrato matrimonio, parochus, vei qui ejus vices gerit, statim describat in libro matrimoniorum nomina conjugum ac testium, locum et diem celebrati matrimonii, atque alia, juxta modum in libris ritualibus vei a proprio Ordinario praescriptum; idque licet alius sacerdos vei a se vei ab Ordinario delegátus matrimonio adstiterit. §. 2. Praeterea parochus in libro quoque baptizatorum adnotet, conjugem tali die in sua parochia matrimonium contraxisse. Quod si conjux alibi baptizatus fuerit, matrimonii parochus notitiam initi contractus ad parochum baptismi sive per se, sive per curiam episcopalem transmittat, ut matrimonium in baptismi librum referatur. §. 3. Quoties matrimonium ad normám n. VII. aut VIII. contrahitur, sacerdos in priori casu, testes in altero, tenentur in solidum cum contrahentibus curare, ut initum conjugium in praescriptis libris quam primum adnotetur. X. — Parochi qui heic hactenus praescripta violaverint, ab Ordinariis pro modo et gravitate culpae puniantur. Et insuper si alicujus matrimonio adstiterint contra praescriptum §. 2-i et 3-i num. V., emolumenta stolae sua ne faciant, sed proprio contrahentium parocho remittant. XI. — §. 1. Statutis superius legibus tenentur omnes in catholica Ecclesia baptizati et ad eam haeresi aut schismate conversi (licet sive hi, sive illi ab eadem postea defecerint), quoties inter se sponsalia vei matrimonium ineant. §. 2. Vigent quoque pro iisdem de quibus supra catholicis, si cum acatholicis sive non baptizatis, etiam post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis vei disparitatis cultus, sponsalia vei matrimonium contrahunt; nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum. §. 3. Acatholici sive baptizati sive non baptizati, si inter se contrahunt, nullibi ligantur ad catholicam sponsalium vei matrimonii formám servandam. Praesens decretum legitime publicatum et promulgatum habeatur per ejus transmissionem ad locorum Ordinarios: et quae in eo disposita sunt ubique vim legis habere incipiant a die solemni Paschae Resurrectionis D. N. J. C. proximi anni 1908. Interim vero omnes locorum Ordinarii curent hoc decretum quamprimum in vulgus edi, et in singulis suarum dioecesum parochialibus ecclesiis explicari, ut ab omnibus rite cognoscatur. Praesentibus valituris de mandato speciali SSmi D. N. Pii PP. X., contrariis quibuslibet etiam peculiari mentione dignis minimé obstantibus. Dátum Romae die 2-a mensis Augusti anni 1907. f VINCENTIUS Card. EP. PRAENEST., Praefectus. C. DE LAI, Secretarius. Coloczae die 31. Augusti 1907. Xmpedimentum clandestitintatis pro matrimoniis mixtis catholicorum cum acatholicis, in Hungaria suspensum esse, ex instructione Apostolicae Sedis per cardinalem Rampolla die 31. Aug. 1897. datá et in litteris nostris circularibus a. 1903. pag. 91. publicatá omnibus patet. Quum itaque hódié nemini dubium sit, ejusmodi matrimonia, apud nos coram officiali civili juncta, valida exsistere: dubium passim prolatum est, utrum ejusmodi contrahentium consenNr. 4284. Matrimonium mixtum contrahentium consensus co ram officiali civili declaratus in ecclesia repeti potest.