Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907

Index

— 2 — sumus. Det Dominus, ut hoc gaudium pru­denti nostro fideliumque nostrorum concursu plénum et stabilé reddatur. Praecipuam tamen gaudendi materiam ex ipso sacri ministerii mei campo et ex familiari, quod Vobiscum fidelibusque Vestris habui commercio hauriebam. Prima certe et haud minima laetandi causa fűit sincera illa et vere filialis dilectio, qua rae Vene­rabiles Fratres et Filii Dilectissimi inde ab exordio muneris mei archiepiscopalis exce­pistis et prosequi pergitis, quaeque validis­simum fructuosae villicationis Vestrae et proficuae pastoralis sollicitudinis meae pig­nus constituit; quum nil adeo operantium diligentiam incitet et custodis providentiam acuat, quam mutuus, quo in invicem fe­runtur, amor et reciproca fiducia. Maximo porro solatio mihi erat alacris illa promtitudo, qua plurimi Vestrum pa­ternae meae admonitioni, sacra exercitia sua­denti, satisfacere studuerunt, quorumve nu­merum sequentibus annis continuo auctum iri cum fiducia spero. Aliud non minus gaudendi argumentum erat indefessus ille labor et vere pastoralis zelus, quem apud plurimos Vestrum observavi, cujusve pul­cherrima specimina tunc potissimum ex­pertus sum, dum pastoralis visitationis obe­undae et confirmationis sacramenti admi­nistrandi causa ipsum laboris Vestri cam­pum adire et maturos ejusdem fructus de­gustare potui. Magnó cum gaudio vidi piarum sodalitatum et salubrium coetuum institutum Vestra industria et solertia ubi­que fere in dies majora capere incrementa. Laetus etiam comperi in pluribus locis sacras missiones cum ingenti animarum lucro insti­tutas fuisse, et ab haud paucis parochis talium institutionem magnó cum zelo prae­parari. Det Deus, ut saluberrimi hujusce salutis animarum promovendae remedii cuncti fidelium coetus per totam, qua late patet, archidioecesim nostram quantocyus participes efficiantur. Porro dicere vix possum, quanto so­latio fidelium Vestrorum, praesulem suum salutantium caritas et ad sacra celebranda confluentium pietas et devotio paternum cor meum affecerint. Quod vero supremum mihi gaudium parabat, illud erat, quod ut­riusque sexus juventutem ad suscipiendum salutare confirmationis sacramentum Vestra industria rite praeparatam, rudimentis fidei sufficienter instructam, bonos móres et ad modestiae christianae leges compositos prae se ferentem passim invenerim. Dum pro hisce omnibus reliquisque gratiis et favoribus a coelesti Numine labente anno praeterito divinae Majestati infinita laudum praeconia persolvo; Vobis vero Ve­nerabiles Fratres et Filii dilectissimi pro Vestra charitate cunctisque laboribus et studiis ad Dei glóriám et animarum immor­talium salutem pio zelo impensis, sinceras ex paterni cordis penetralibus gratias ago: ex eodem fonté depromptas preces et obte­stationes ad Vos omnes dirigo, ut amorem et curam populi fidelis pastorali sollicitudini Vestrae commissi, praesertim autem juven­tutis tum scholasticae, tum adultioris inter praecipuas sanctissimi muneris Vestri partes numeretis; nullisque laboribus et fatigiis parcatis, ut gravissimae obligationi Vosmet populo duces spirituales praebendi quam perfectissime satisfaciatis. Quod quidem eo promtius et alacrius nobis exequendum erit, quoniam praeter faustos hujus anni eventus superius recen­sitos, non defuerunt etiam res et casus satis funesti, qui nobis tristitiam et graves curas ingerunt et nos ad praecavenda, quantum ope divina possumus, imminentia mala gra­vissime admonent. Inter haec vero summo certe dolore nos afficit tristissimus ecclesiae in Gallia status, ubi — ut verbis ipsius sanctissimi Patris Nostri utar, — „injustae legis conditores instrumentum sibi compa­rasse non tam ad separandam a Republica Ecclesiam, quam ad opprimendam videntur."

Next

/
Oldalképek
Tartalom