Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 95 — XVI. Nr. 2888. SS. Exercitia praescribuntur et mense Augusto habenda indicuntur. ííon est, cur Vos, Venerabiles Fratres Filiique in Christo dilectissimi, de sacrorum exercitiorum spiritualium utilitate, imo necessitate, prolixiori sermone edocem, aut ad ea frequentius et rite subeunda efficacioribus verbis commoneam. Ipsi certe ex propria experientia Vestra compertum habetis, quod SS. D. N. Pius PP. X. in apostolicis litterís suis ddto 27-ae Decembris, 1904. ad Eminentissimum Dominum Cardinalem suum in Urbe Vicarium datis (Vide Circ. a. 1905. pag. 75.) his verbis expressit: „tam instabili hominem esse natura, ut vei diligentissimus quisque officii, nisi opportunis subinde stimulis excitetur, sensim frigeat ad virtutem ac tandem languescat prorsus, in vitiumque decidat." Porro illud quoque teste tam experientia quotidiana, quam Ejusdem SS. D. N. eloquio certum est: ab hoc naturae conditione sacerdotes nequaquam exemtos esse. Ac proinde ne suis partibus aliquando prae languore desint, efficacissimum sacrorum exercitiorum adhibeant subsidium oportet, quo identidem reparare vires et alacritatem redintegrare pristinam possint. (Ibid.) Ne vero res tanti momenti, a cujus solerti usu non sacerdotum solum perfectio et sanctitas, sed ipsa populi fidelis aeterna salus plurimum dependet, in archidioecesi nostra singulorum arbitrio relinquatur, sicque minus diligenter tractetur: vestigiis Suae Sanctitatis inhaerens hisce in Domino statuo, ut omnes et singuli sacerdotes albo hujus archidioecesis adscripti saltem tertio quoque anno per tres adminus dies sacris exercitiis vacare teneantur. Negari quidem non potest, fructum sacrorum exercitiorum de regula certiorem et uberiorem esse, si in aliquo religiosorum LITT. CIRC. 1906. asceterio rite obeantur: nihilominus et sic dicta exercitia dioecesana sub manuductione zelosi alicujus sacerdotis reguláris apud nos passim haberi solita sua utilitate et salutari effectu minimé carent. Ejusmodi communium- exercitiorum subeundorum occasionem Vobis Venerabiles Fratres Filiique Dilectissimi daturus congrua disposui, ut ab hora 8-a Vespertina diei 21-ae mensis Augusti proxime futuri usque ad mane 25-ae ejusdem mensis Coloczae in aedibus seminarii minoris pro clero dioecesano sacra exercitia instituantur, ad quae cunctos quidem archidioeceseos meae sacerdotes peramanter in Domino invito, imprimis vero juvenes presbyteros annis 1903., 1904. et 1905. ordinatos, porro omnes sacerdotes illos, qui jam ultra biennium SS. exercitiorum beneficio potiti non sunt. „Venite" igitur dilectissimi „seorsum in desertum locum et requiescite pusillum." (Marc. 6, 31.) Quoniam vero sacro: ím exercitiorum fructus potissimum a recta eadem subeundi intentione et stricta religiosi silentii observatione dependet: ideo cuncti convenienti animi dispositione animati accedite. Quibus vero integrum triduum sacris exercitiis impendere aut sub iisdem strictum silentium observare per adjuncta sua non licet: melius facient, si aliud aptius tempus sibi pro exercitiis habendis eligant, quam ut unam alteramve meditationem dumtaxat frequentando sibi exiguum admodum fructum aliis autem mentis dissipationem causent. Oro autem omnes et singulos, qui in sacris exercitiis partém capere desiderant, ut hanc suam intentionem usque ad diem 10-am mensis Augusti cancellariae meae archiepiscopali notum reddere, simulque signi' 13