Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 92 Nr. 2610. Decretum de clerico loco subdiaconi vei capellani in missa ministrante. rere" recitaverint, et quoties quodlibet bonum opus vei juxta Societatis statuta vei in ejus utilitatem et incrementum exercuerint, de numero poenalium in torma Ecclesiae con­sueta centum iis dies expungimus. Denique largimur fidelibus supradictis si maiint liceat, plenariis hisce ac partialibus indulgentiis functorum vita labes poenasque expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis valituris. Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae muni­tis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XV. Decembris MCMV Pontificatus Nostri anno tertio. Pro Dno. Card. Macchi. Nicolaus Marini. Coloczae, die 27. Junii 1906. DECRETUM DE CLERICO LOCO SUBDIACONI VEL CAPELLANI IN MISSA MINISTRANTE. Quum nonnulla dubia huic S. Rituum Congregationi proposita fuerint circa ser­vitium Clerici, qui aliquando vei loco Sub­diaconi in Missa solemni vei loco Capellani in Missa ab Episcopo vei ab alio Praelato lecta vei etiam in Missa cantata absque Ministris inserviat, eadem S. Congregatio, audito voto Commissionis liturgicae, ut dubia ipsa omnino diluantur, haec statuenda et in posterum observanda decrevit: 1. Clericus ad munus Subdiaconi obeun­dum in Missa solemni nunquam deputetur, nisi adsit rationabilis causa et in minoribus ordinibus sit constitutus aut saltem sacra tonsura initiatus. 2. Clericus pro Subdiacono inserviens alba super amictu, cingulo et tunica absque manipulo sit indutus, atque omnia, quae ad Subdiaconum ex Rubricis spectant, rite ex­pleat hisce tamen exceptis: a) aquam ante Offertorium in calicem non infundat, quod in casu Diaconus prae­stabit; b) calicem ipsum infra actionem nun­quam tangat, neque pallam ab eodem remo­veat aut super eum reponat; c) post ablutionem calicem non ab­stergat (abstergente ipso Celebrante), sed tantummodo illum componat more solito et velo cooperiat cum bursa et ad mensam deferat. 3. Clericus, qui loco Capellani Epis­copo vei Praelato in missa lecta aut alio Sacerdoti in Missa solemni sine Ministris inserviat, saltem tonsuratus esse debet, si alius Minister in sacris in promptu non sit. 4. Clericus ipse omnia explere potest, quae in Caeremoniali Episcoporum Lib. I, cap. XXIX. dicuntur, pro Missa ab Episcopo lecta, iis exceptis, quae supra n. 2. prohi­bentur Clerico munus Subdiaconi obeunti. Insuper a) calicem ante Offertorium non abstergat; b) nec vinum nec aquam in eo infundat; c) nec patenam cum hostia, nec Calicem Celebranti tradat. 5. Calix pro Missa ab Episcopo vei a Praelato lecta, sicuti et pro Missa cantata sine Ministris, velo et bursa coopertus in abaco statuatur, amoto abusu illum non velatum retinendi et ad altare discoopertum deferendi. 6. Calix ipse post Communionem a Celebrante rite abstersus a Clerico ministrante suis ornamentis instrui poterit ac velo et bursa coopertus in abacum deferri. 7. Si vero Clericus sacra non sit tonsura initiatus, poterit quidem ab Episcopo aut a Praelato in Missa lecta uti Minister assumi, sed eo in casu calix velatus ante Missam ad altare deferatur et more solito in medio mensae super corp^rale statuatur; Clericus vero non tonsuratus ita se gerat ut in Missis

Next

/
Oldalképek
Tartalom