Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 5 status nulla alia re, quam firmo sanctae vitae proposito et assiduo ejus exercitio obtineri potest. Et sane plurimae sunt rationes, quae nos ad sincerum sanctitatis studium non tantum hortantur, sed severissime etiam obligant. a) Sanctitatem a nobis postulat ipsa nostra relatio ad Deum. Dei enim, qui est ipsa perfectissima sanctitas, ministri suraus, illius vices in his terris gerimus. Merito igitur a nobis Deus exigit, ut summám animi puri­tatem et vitae sanctitatem sectemur, utsaltem aliquatenus in nobis imago sanctitatis divi­nae resplendeat. Nam si cujusvis terrestris regis servus domini sui vestitum, arma gentilitia, colores portare, illius linguam loqui, illius móres praeseferre tenetur; quan­to magis Dei ministri Illius sanctitatem imi­tari, vita et moribus exprimere obligantur, ut ex tota illorum vitae ratione mox appa­reat, cujusnam domini servitio semet man­cipaverint, neque indignis moribus Domino suo contumeliam inferant. „Qui cum Deo versatur — ait S. Dionysius Areopagita — ad maxiinam similitudinem, quoad ejus fieri potest, effictum expressumque esse oportet." 1 b) Ad idem obstringimur etiam ratione sanctae Matris nostrae Ecclesiae catholicae, quam „Christus dilexit et seipsum tradidit pro ea, ut illám sanctificaret, mundans la­vacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam non habentem ma­culam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata." 2 Hujus igitur sanctissimae matris et nos filii et ministri digni esse, eamque morum inno­centia et vitae integritate honorare et aedi­tícare debemus. Ideo enim Deus elegit nos in Christo „ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate . ... in quo etiam et nos sorté vocati sumus, praedestinati secundum 1 Epist. 8. Ad. Demoph. * Eph. 5, 25 27. propositqm ejus ut simus in hiú­don gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo." 3 Si hoc quodammodo ad omnes christianos spectat, quanto magis de nobis sacerdotibus valet, qui inter caeteros Christi fideles eminere, illorumque exemplum et Ecclesiae sanctae decus et ornamentum, consolatio et gaudium vi vocationis nostrae esse tenemur. „Ouanta illum — dicit S. Joannes Chrysostomus — virtute non sua tantum unius, sed et coelesti praeditum esse convenit, cui sorté obtigit ut Christi Sponsam colat, ornetque." 4 Ideo Tridentina synodus praecipit: „Monebunt Episcopi suos clericos, in quocunque ordine fuerint, ut conversatione, sermone et scientia, commis­so sibi populo praeeant, memores ejus quod scriptum est: Sancti eritis, quia et ego sanc­tus sum." 5 c) Sanctitatem requirit a nobis porro ipsa eminentia status nostri. qua major his in terris nulla datur, ita ut dignitate non tantum reges et principes, sed quodammodo ipsos angelos superemus. Ad hanc vero sublimem dignitatem convenienter gerendám nonnisi per vitae sanctitatem et virtutum exercitium apti reddimur. Recte nos monet S. Ambrosius: „Quod sumus professione, actione potius quam nomine demonstremus, ut nomen congruat actioni, actio respondeat nomini; ne sit nomen inane, crimen irama­ne; ne sit honor sublimis, et vita deformis; ne sit deiíica professio et illicita actio." 6 „Quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate, — ait Salvianus — nisi hono­ris titulus sine homine ? Aut quid est dig­nitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Et ideo cunctos, qui sacri ordinis suggestu eminent, tantum excellere decet merito, quan­tum gradu." 7 3 Ephi 1, 4. 11. 12. 4 Lib. III. De Sacerdot. c. 4. 5 Sess. 14. De reform, prooem. 6 S. Ambros. De dignit. Sacer. c. 2. 7 Salv. lib. II. ad Eccles. Cathol.

Next

/
Oldalképek
Tartalom