Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 76 — Nos, quibus unum opus est hocce pietatis institutum tota Ecclesia propagari, plurimas Deo O. M. gratias egimus, quod pientissimis viris, qui Romám convenerunt, hanc mentem injecerit: et quia rem ita magis ex sententia processuram existimamus, si Pastores ipsi Christifidelibus quisque suis ejus rei hant auctores, enixis Te precibus exoramus, ut nos, quemadmodum complures alii Episcopi, voti compotes et Ipse facias. Digneris igitur, Excellentissime Domine, quo modo cunque possis, pium hoc institutum mensem Junium SS. Jesu Christi Cordi sacrandi tuis Christifidelibus etiam atque etiam commendare; idque potissimum per validas cohortationes singulis annis renovatas atque in Calendario Dioecesano inscriptas, quibus et presbyteros moneas velint exercitium illud in ephebeis, in sodalitatibus, in privatis aedibus late promovere, et quotidianas indictas conciones atque precationes sive in Seminario sive in publicis Ecclesiis habendas, eo modo quo Mariano mense fieri solent. Si pietas in Deiparam Virginem mirifice crevit et calet adhuc, quamvis nequissima sint tempóra, hoc in maximam partém pio Mariani mensis instituto acceptum est referendum: idem de Christifidelium in Jesum Chr. D. N. pietate est sperandum, si cultus Sacri Cordis piis Junii mensis exercitationibus penitiores quotannis apud Christianos homines radices agat. Ouam ob rem sapientissimus ille et item pientissimus Leo XIII. P. M., f. r., per Litteras, quas a SS. RR. Congregatione XII. Kai. Aug. an. MDCCCXCIX mitti jussit, totius Catholici orbis Episcopis pium divo Cordi Jesu mensem Junium sacrandi institutum quam maximé commendavit, plurimisque indulgentiis, novo postea Decreto Urbis et Orbis III. Kai. Jun. an. MCMII lato non parum auctis, locupletavit. Verum, etsi mensis Junius ad Sacrum Cor Jesu colendum sit aptior et accomodatior, tuos tamen commonefacere juvabit, si quid alicubi obstet, posse pias ejus mensis exercitationes, Te indulgente, in aliud tempus transferri. Item, si Tibi opportunum videatur (quod perutile esse arbitramur ad rei memóriám redintegrandam viresque tempestive excitandas), ne graveris in Calendario, praeter tuas publicas ad hoc editas in eoque integre inscriptas Litteras, mentionem etiam de illis facere, majoribus characteribus impressam, inter mensem Aprilem et Majum, Pergratum autem nobis erit, si et in praesens certiores nos facias Te Conventus Eucharistici sententiis et Voto prorsus adhaerere, et in posterum Calendarii Dioecesani exemplar ad animi nostri solatium simul et incitamentum mittas. Maximis observantiae nostrae cum significationibus sacrum annulum Tibi deosculamur. Neapoli; die festő Nativitatis B. M. Virginis, An. MCMV. Excellentiae Tuae obsq.-mus addict.mus dev.-mus Aloysius Canonicus Carusi." PRO MENSE DIVO CORDI SACRANDO CONSIDERATIONES. „Oportet Illum regnare!" Mensis Maji pulchritudinem excipit Junii magnificentia, et Mariani Hores divini Cordis radiis foecundantur! Decurrente Majo, Christifideles ad Deiparae pedes provoluti, ut filii pietate ardentes, enixis ac suavibus preeationibus Angelos aemulati, intimos animi affeetus dulcissimae Matri significarunt, eorumque hymnos recinuit coelura! Oh! si cantus hic suavissimus diutius in terris resonaret! . . . si novae pietatis interpres pari laudum praeconio SS. Cor Jesu prosequeretur!... Num eoelum, ejus pertaesum: — Ohe ! jam satis est! — diceret ? Exeunte mense Majo, eheu! <[uot homines Immaculatae Virginis maternis curis adliuc resistunt! quot semina divinae gratiae ab ea impetratae perstant adhuc occlusa! quot flores, quos in nobis ipsa coluit, nondum olent! Eja, fervens ergo mense Junio Jesu Cordis sol exoriatur, qui semina illa foecundet, flosculos illos languentes exsuseitet! Quo enim modo in Redemptionis opere Jesus et Maria nunquam non consociantur, ita duo magni menses Május et