Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 70 — juste an injuste alius Episcopus egerit, aditum in suum Seminarium postulanti praecludat. 2-o. Qui vero bona fide admissi sunt, eo quod reticuerint se antea in alio semi­nario versatos esse et ab eo deinde dimis­sos, statim ut haec eorum conditio cogno­scatur, admonendi sunt ut discedant. Quodsi permanere velint, et ab Ordinario id eis permittatur, eo ipsi huic dioecesi adscripti maneant, servatis tamen canonicis regulis pro eorum incardinatione et ordinatione; sed aucti sacerdotio in dioecesim, e cujus Seminario dimissi fuerint, regredi ibique stabilé domicilium babere prohibentur. 3-o. Pariter cum similis ferme ratio vigeat, qui dimissi ex Seminariis aliquod religiosum institutum ingrediuntur, si inde exeant postquam sacris initiati sunt, vetan­tur in dioecesim redire e cujus Seminario dimissi fuerint. 4-o. Dimissi vero ex aliquo religioso Instituto in Seminarium ne admittantur, nisi prius Episcopus secretis litteris a modera­toribus ejusdem Instituti notitias requisierit de moribus, indole et ingenio dimissorum, et constiterit nil in eis esse quod sacerdo­tali statui minus conveniat. Denique meminerint Episcopi fas sibi non esse, nomine proprio manus cuiquam imponere qui subditus sibi non sit eo modo et uno ex iis titulis, qui in Constitutione Speculatores Innocentii XII. et in decreto S. C. Concilii quod incipit „A primis" die XX. m. Julii 1898. statuuntur. Ac pariter nemi­nem ordinari posse qui non sit utilis aut necessarius pro ecclesia aut pio loco pro quo assumitur, juxta praescripta a S. Tri­dentino Concilio in cap. 16, Sess. 23, de reform. Vult autem Sanctitas Sua ut statuta haec et cautelae omnes a sacris canonibus in re tam gravi adjectae, ab omnibus Ordi­nariis ad unguem serventur; idque ipsorum conscientiae et sollicitudini quam maximé commendat.. Praesentibus valituris contrariis quibus­libet minimé obstantibus. Dátum Romae, die 22. m. Decembris 1905. f VINCENTIUS Card. Episc. Praenestinus Praefectus. C. De LAI, Secretarius. Coloczae, 14. Mártii 1906. Quum circa reverentias a sacris ministris faciendas in expositione SSmi Eucharistiae Sacramenti dissideant probati S. Liturgiáé interpretes, hodiernus Rmus. Procurator Generális Piae Salesianae Societatis sequen­tia dubia Sacrorum Rituum Congregationi pro opportuna declaratione humillime sub­jecit; nimirum: I. Cum ílectendum est utrumque genu ad Sacramentum adorandum (puta in accessu ad altare ubi expositum est SS. Sacramentum et in recessu ab eodem), flectioni genuum estne addenda profunda inclinatio totius corporis an solius capitis? II. Cum expositor, aperto ostiolo Ta­bernaculi, genutlectit priusquam SS. Sacra­mentum extrahat et cum, reposito Sacra­mento, genuflectit priusquam ostiolum clau­dat, debentne ceteri qui genuflexi adsunt adorare cum profunda inclinatione corporis, an cum inclinatione solius capitis, an, ut­pote jam genuflexi, nullám praeterea reve­rentiam exhibere? III. An et quam reverentiam exhibere debeat minister genutlexus antequam sur­gat aliquid facturus? Videlicet 1. Celebrans antequam surgat recitaturus orationem Deus qui nobis sub Sacramento etc. debetne omittere quamlibet reverentiam, an inclinare caput, an corporis inclinatione adorare? 2. Idem quaeritur de Celebrante ac ministris surre­cturis ad imponendum incensum; 3. De Celebrante antequam surgat ad altare ascen­surus ut populo benedicat; 4. De expositore Nr. 1486. Circa reverentias a sacris ministris coram expo­sito SS. Sacramento faciendas.

Next

/
Oldalképek
Tartalom