Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 64 — in regulis aut constitutionibus, vei etiam calendariis, Communiones aliquibus diebus affixae et in iis jussae reperiantur, hae nor­máé tamquam mere directivae non tamquam praeceptivae putandae ^unt. 1 Praescriptus vero Communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro Religiosorum pietate. Id­circo frequentior vei quotidianus accessus. ad eucharisticam mensam libere eisdem pá­tere semper debebit, juxta normás superius in hoc decreto traditas. Ut autem omnes utriusque sexus Religiosi hujus decreti dis­positiones rite cognoscere queant, singula­rum domorum moderatores curabunt, ut illud quotannis vernacula lingua in communi le­gatur intra Octavam festivitatis Corporis Christi. 9-o. Denique post promulgatum hoc Decretum omnes ecclesiastici scriptores a quavis contentiosa disputatione circa dispo­sitiones ad frequentem et quotidianam com­munionem abstineant. Relatis autem his omnibus ad SSmum D. N. Pium PP. X. per infrascriptum S. C. Secretarium in audientia diei 17 mensis Decembris 1905, Sanctitas Sua hoc Emmo­rum Patrum decretum ratum habuit, con­flrmavit atque edi jussit, contrariis quibus­cumque minimé obstantibus. Mandavit in­super ut mittatur ad omnes locorum Ordi­narios et Praelatos Regulares, ad hoc ut illud cum suis Seminariis, Parochis, Insti­tutis religiosis et sacerdotibus respective com­municent, et de executione eorum quae in eo statuta sunt, S. Sedem edoceant in suis relationibus de dioecesis seu instituti statu. Dátum Romae, die 20 Decembris 1905. f Vincentius Card. Ep. Praenest., Praef'. L. f S. Caietanus De Lai, Secret. Coloczae, 14. Mártii 1905. 1 Ita decretum etiam fuit in una Burdigalen. 4 Au­gusti 18S8; Cfr. Acta S. Sedis, vol. 21, pag. 505 (N,. B.). Sanctissimo Domino nostro Pio PP. X vei maximé cordi est, ut efficacius in dies pro­pagetur, uberioresque edat virtutum om­nium fructus laudabilis illa ac Deo valde accepta consuetudo, qua hdeles, in statu gratiae, rectaque cum mente, ad sacram Com­munionem quotidie sumendam accedant. Quamobrem supplicia plurimorum vota ab Eminentissimo Viro Cardinali Casimiro Gen­nari delata benigne libenterque excipiens, iis pláne cunctis, qui memoratam consue­tudinem habent, aut inire exoptant, specialem merito gratiam elargiri statuit. Clemens porro PP. XIII. f. r., per decretum hujus Sacri Ordinis, sub die 9 Decembris 1763, omnibus christifidelibus, „qui frequenti peccatorum Confessione animum studentesexpiare,semel saltem in hebdomada ad Sacramentum Poeni­tentiae accedere, nisi legitime impediantur consueverunt, et nullius lethalis culpae a se, post praedictam ultimam Confessionem, commissae sibi conscii sunt, iridulsit, ut omnes et quascumque Indulgentias consequi possint, etiam sine actuali Confessione, quae caeteroquin ad eas lucrandas necessaria esset. Nihil tamen innovando circa Indulgentias Jubilaei, tam ordinarii quam extraordinarii, aliasque ad instar Jubilaei concessas, pro quibus assequendis, sicut et alia opera in­juncta, ita et sacramentalis Confessio, tem­pore in earum concessione praescripto pera­gatur." Nunc vero Beatissimus Páter Pius X omnibus christifidelibus, qui in statu gra­tiae et cum recta piaque mente quotidie Sancta de Altari libare consuescunt, quamvis semel aut iterum per hebdomadam a Com­munione abstineant, praefato tamen f. r. Clementis PP. XÍ1I Indulto frui posse con­cedit, absque hebdomadariae illius Confes­sionis obligatione, quae ceteroquin, ad Indul­gentias eo temporis intervallo decurrentes rite lucrandas necessaria exstaret. Hanc in­super gratiam eadem Sanctitas Sua futuris quoque temporibus fore valituram clementer Nr. 1487. Decretum quo conceditur, ut per quotidia­nam commu­nionem omnes obti­neri possint indulgentiae absque onere hebdo­madariae confessionis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom