Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

3 — entia apprime notae sunt. Ad Vos potissimum Filii Dilectissimi, solemni hachora sermonem converto, et verbis principis apostolorum vos cunctos paterne moneo: „Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut domi­nantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo: et cum apparuerit princeps pasto­rum, percipietis immarcescibilem coronam." 1 Quod utique nonnisi magna in gregem curae Vestrae creditum charitate, assiduoque laboré praestare poteritis; nam, ut ait S. Augu­stinus: 2 „Amor ejus qui pascit oves Christi, in tam magnum debet spiritalem crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem" ; teste autem S. Gregorio M. 3 „Nő­mén pastoris non ad quietem, sed ad Jaborem vos suscepisse cognoscite. Exhibeamus in opere, quod signamur in nomine." Vos nunc ex intimis visceribus allo­quor dilectissimi mihi et summe venerandi Societatis Jesu Patres, quorum vei ipsum nomen maximam mihi ingerit fiduciam. Nam, si Dominus duobus vei tribus in nomine suo congregatis suam praesentiam et spe­cialem favorem pollicitus est, quid quaeso miileni et miileni in hoc sanctissimo et poten­tissimo nomine inter se charitate juncti assi­duis precibus indefessisque laboribus ad ma­joréin Dei glóriám exantlatis impetrare et efficere poterunt? Verum quidem est, pro­phetiam Domini: „et eritis odio omnibus propter nomen meum" 4 in Vobis abundan­tissime adimpletam esse, et adhucdum adim­pleri pergere: nihilominus et illud in dies magis veriflcari laeti cernimus, quod poéta Vester mox post Societatis cladem quasi ore praesago cecinit: „Haec erit ad tumulum spes mihi fida [comes: Posteritas quae non odio nec amore feretur, 1 I. Petr. 5, 2-4. 1 Tract. 123. 3 Lib. IV. in Regist. ind. 13. c. 59. 4 Mat. 10. 22. Pensabitque mei gesta Sodalitii: „Coetum hominum talem, clicet, necprisca tulere, Nec, conata licet, saecla futura ferent." 5 Auget porro spem meam, in Vobis collocatam, etiam grata memória benefici­orum a Vobis et per Vos vei a teneris annis acceptorum. Vos sane quondam puerum di­scendi causa ad vos confugientem paterno excepistis sinu, salubribusque imbuistis dis­ciplinis ac coelestibus veritatibus. Vos post­modum sacerdotem et episcopum optimis consiliis et salutaribus recreastis monitis. Imponite charitati Vestrae hanc etiam coro­nam, ut discipulo reduci Vestrumque au­xilium imploranti pristina benevolentia suc­curratis ejusque imbecillitatem piis precibus Vestris et charitatis officiis sublevetis. Eandem hanc gratiam et benevolentiam a Vobis etiam dignissimis Sanctorum Ber­nardi, Francisci et Joannis de la Salle filiis, nec non S. Theresiae alumnis, juventutis scholasticae institutioni, verbi divini praedi­cationi, sive animarum saluti procurandae operám navantibus, supplex efflagito et eo fiducialius spero, quoniam ex ipsa Vestra praesentia Vestrum in me studium, Vestram me juvandi promtitudinem et cüras meas allevandi animum laetus comperio. Dominus benedicat laboribus Vestris pro Ejus glória susceptis, sitque Ipse protector Vester et merces quondam magna nimis. Vos tandem tenellam vineae Dominicae plantationem, utriusque seminarii mei alu­mnos, qui sub vigili custodia et solerti manu­ductione superiorum et magistrorum Ves­strorum in spem Ecclesiae et meam suc­crescitis, paterna alloquor dilectione, cunctos­que vos peramanter in Domino moneo et obtestor, ut pretiosissimo quod in seminario Vobis transigere licet tempore, diligentissime üti, vos in dignos Dei sacerdotes, utiles ecclesiae ministros, fidosque charae patriae cives excolere quam solertissime studeatis. 6 P. Thomas Ceva S. J. Elégia „Extinctae Societati meae" inscripta, ad finem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom