Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

/ o XIV. [Ngxu ordinum circularium de dato 25. Jun. a. c. sub nro 3572. (pag. 65.) editorum hisce publico Sanctissimi Domini Nostri ad Eminentissimum suum in Urbe Vicarium litteras, quibus „ut instauret omnia in Christo," exercitia spiritualia enixe commendat. PIUS PP. X. DILECTE FIL1 XOSTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Experiendo plus satis cognitum est, tam instabili hominem esse natura, ut vei diligentissimus quisque officii, nisi opportunis subinde stimulis excitetur, sensim frigeat ad virtutem ac tandem languescat prorsus, in vitiumque decidat. Ab hac naturae con­ditione quum sacerdotes profecto soluti non sint, idcirco ne suis partibus aliquando prae languore desint, certa adhibeant subsidia oportet, quibus identidem reparare vires et ala­critatem redintegrare pristinam possint. Subsidia ejusmodi non obscure videtur Deus velle, ut potissimum in pio aliquo recessu, idest seorsum per dies aliquot anteactam vitám reputando, quaerantur. Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua (Ps. CXVIII, 59). Perspicuum id quidem ratio facit, qua cum Apostolis se gessit Christus Dominus. Qui quum doctrinae legisquae suae destinatos orbi universo nuntios interea in vicos et castella Judeae et Galileae praedicandi Evangelii causa soleret mittere, reversos, ubi quae docuissent fecissentque audierat, ad solitudinem invitabat, quo re­creatis animis pares laborando vei magis deinceps fierent. Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum. (MARC. VI, 31). Jamvero non Apostolos tantum. quos coram alloquebatur, sed omnes, quicumque Apostoliéi ministerii participes futuri essent, hac invitatione excitasse üominus putandus est; ut nimirum, qui ob sanctimoniam non modo officii, sed etiam vitae et sal terrae et lux mundi et quasi terrestres dii esse deberent, iidem praesidium retinendae augen­daeque sanctimoniae maximum usurparent. Etenim si quaerimus omnium ornamenta virtutum, quae Clericum decent, studium sacrarum rerum continet, id vero ob eam, quam diximus, inconstantiam naturae, ex quo die sacris initiati sumus, diuturnitate in multis defervescit, in non paucis dissipatur misere et exstinguitur. Ipsa etiam assuetudo, quae quotidie res easdem tractando gignitur, causa est, quare paulatim sacerdos non diligentior ad sancta, quam ad cetera vitae munia évadat. Accedunt huc pericula et varia et magna, quae saepe sunt in administratione sacerdotalis officii subeunda. Denique quum necesse sit de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere, multo magis necessitas haec sacerdotum tenet in mediis mundi illecebris et miseriis habitantem. Quibus ex rebus omnino apparet oportere, ut, si rectos in nobis denuo excitare spiritus, si quamlibet vitiositatem corrigere in agendo contractam, si majoréin ad discrimina constantiam induere volumus, intermissis loco quotidianis curis atque e magisterio parumper in disciplinam regressi, illuc revertamur, unde olim bono incensi studio prodivimus, docilesque excipiamus vocem, quae nos de LITT. CIRC. 1905. 14 Nr. 4117. Exercitia spi­ritualia com­mendantur litteris Sanctissimi Domini Pii. PP. X.

Next

/
Oldalképek
Tartalom