Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905
Index
— 37 — VII. J"ucundum est meminisse, quam copiosos illa, quae Coloczae anno 1897. canonice erecta est, Sodalitas Altaris — quae dicitur — fructus tulerit. Quodsi sodalitas nullum alium finem haberet, quam paramenta sacra distribuere dono: haud ita quidem tunc opus esse videretur, ut illa in archidioecesi nostra crescat et floreat; nam praeter quasdam ecclesias recentiores, minus adhuc dotatas, archidioecesis nostra — id quod pio sacerdotum zelo atque beneficentiae fidelium cedat laudi — in tanta necessitate posita non est, ut in comparandis utensilibus ecclesiarum, sodalitatis cujusdam curá indigeret. At ista sodalitas curam altariurn nequaquam ut finem, sed ut médium habét ad finem; interea sibi proponens: animas potius sodalium quam altaria exornare, jugem inquam vivacemque memóriám praesentiae Domini Jesu in Eucharistia fovendo eique se pláne devotum exhibendo. Quam vero apta sint sodalitatis ad hunc eximium finem studia, nemo ignorat, qui sive in metropoli, sive in parochiis, maximé civitatum, observaverit, quanta cum alacritate sodales coram Sanctissima Eucharistia compareant, sive privatas sive publicas sodalitatis devotiones peracturi; quanta strenuitate mulieres (iis non exceptis quae antequam sodalitati nomen dedissent, nullám pláne curam altariurn noverant) in hac sodalitate studeant labores suos, exquisita manuum arte, ornandis ecclesiis conferre; quantum denique in sodalibus vicario exemplo crescat pietas, pietate augescat mysterii eucharistici intelligentia, intelligentiá vero qualicunque fides aestimiumque praesentiae Domini. Nec Ven. et Hon. Clerus hujus archidioeceseos pensandis tantis emolumentis imparem se monstravit. Provocatus enim ab Ordinariatu ad stipem sodalitati conferendam, se nunquam non liberalem exhibuit. Quod mirum sane non est. Enimvero quid magis interest sacerdotum, quam ut cultus eucharisticus in fidelibus foveatur? quandoquidem tenerrimus Dei erga humánum genus amor nulla re magis quam fide Sanctissimae Eucharistiae suadetur, nulloque cultu magis, quam eucharistico, proni reddimur ad portandum jugum mitis et humilis Christi. — Porro minimé latét sacerdotes, magnum illum, quo ab hominibus ipsi afficiuntur, honorem, Eucharistiae deberi, cujus inquam conficiendae facultas illos ad gradum dignitatis adeo eminentem extollit, ut vere mirentur oporteat cum Psalmista: „Nimis honorificati sunt amici tui Deus" (Ps. 138. 17.) Nec proinde qui animi nobilitate non careat, glóriám et honorem Eucharistiae promovere pigritabit sacerdotum ullus. — Denique recordantur sacerdotes illius Proverbiorum: „Qui custos est Domini sui, glorificabitur" (Prov. 27. 18.); atque ideo vei spe praemii moti nihil negligunt, quo captivitatem Domini eucharisticam in altaribus nostris quodammodo commodam atque gloriosam reddant. Ex hoc inquam sacerdotali in Eucharistiam studio factum est, ut Sodalitas Altaris Colocensis majora in dies incrementa ceperit. Jamvero modus, quo sodalitas a \ :en. et Hon. Clero hucusque adjuvabatur, is erat, quod, a directore sodalitatis certum quendam missarum numerum persolvendum acceptabat benefactor, relicto stipendio in manibus ejusdem directoris, ad fines sodaLITT. CIRC. 1905. 7 Nr. 1305. Sodalitas Altaris Colocensis ulteriori beneficentiae Cleri commendatur.