Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

t ­L. J. Chr.! LITTERAE CIRCULARES AD VEfJERABIliEM CUERUM ARCHI-DIOECESis COLOCENSIS ANNO 1905. DATAE. I P ro zeloso illo studio, quo P. T. animarum Curatores in archidioecesi nostra cultum Sacratissimi Cordis Jesu propagare laudabiliter adlaborant, jucundum pláne erit ora­nibus legere duo decreta Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X., quibus indulget atque additis indulgentiis hortatur, ut post preces jussu s. m. Leonis XIII. post pri­vatam missae celebrationem indictas, trina invocatio fiat Sacratissimi Cordis Jesu. Exeinplo Sanctissimi Domini singulos in archidioecesi'sacerdotes et ipse adhortor, ut tali trina invocatione uti non recusent, seque fidelesque hoc pio brevique exercitio divina miseratione digniores efficere satagant. I. LIRBIS ET ORBIS. Quo í'erventius Christihdeles, hac praesertim temporum acerbitate, ad Sacratissi­mum Cor Jesu confugiant, Eique laudis et placationis obsequia indesinenter depromere, divinamque miserationem implorare contendant, SSmo Dno N. Pio Pp. X. supplicia vota haud semel sunt delata, ut precibus, quae jussu s. m. Leonis XIII. post privatam missae celebrationem persolvi solent, ter addi possit sequens invocatio: „Cor Jesu sacra­tissimum, miserere nobisaliqua tributa indulgentia Sacerdoti ceterisque una cum eo illám devote recitantibus. Porro Sanctitas Sua, cui ob excultam vei a primis annis pietatem singularem, nihil potius est atque optatius, quam ut gentium religio magis magisque in dies augeatur erga sanctissimum Cor Jesu, in quo omnium gratiarum thesauri sunt reconditi, postula­tionibus perlibenter annuere duxit; ac proinde universis e christiano populo, qui una cum ipso Sacerdote, post privatam Missae celebrationem precibus jam indictis prae­fatam invocationem addiderint, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum defunctis quoque applicabilem, benigne elargiri dignata est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Dátum Romae ex Secretaria S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae die 17. Junii 1904. A. Card. Tripepi, Praef. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. L. f S. II. Ab hac S. Congregatione Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, quoad Decre­tum Urbis et Orbis diei 17. Junii 1904. quo concedebantur Indulgentiae pro invoca­tione „Cor Jesu Sacratissimum, miserere nobis," quaesitum est: LITT. CIRC. 1905. 1 Nr. 112. Invocatio SSmi Cordis Jesu post missam privatam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom