Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

— 24 — et tamen, non sine detrimento religionis Missa in una tantum celebraretur; 3-o in eadem Ecclesia, quando aliter pars sat notabilis Parochianorum Missam non audiret; 4-o quando valde utilis est, sin autem necessaria ista secunda Missa, ut communicari a Fidelibus cum majori facilitate et aedificatione frequentius possit? Sacra itaque Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, hisce postu­latis sic respondit: Ad I. Episcopus utatur jure suo in omnibus casibus expositis. Ad II. Si porro ex piarum Communitatum conditione necessaria sit erectio alterius Oratorii, pro ejus erectione facultas erit a Sancta Sede obtinenda. Ad III. Implorandum est Indultum a Sancta Sede quoad omnia postulata. Ad IV. Posito quod Episcopus jam facultatem obtinuerit a S. Sede concedere Sacerdotibus suae Dioecesis indultum bis in die festő sacrum litandi, erit suae pru­dentiae hac speciali facultate in casu necessitatis pro populi bono uti, si vero ejusmodi facultate ipse non sit instructus, eam impetrare poterit. Atque ita respondit ac declaravit. Die 8. Mártii 1879. Ita reperitur in Actis et Regestis S. R. Congregationis. Die 23. Januarii 1899. D. PANICI, S. R. C. Secretarius. Coloczae, die 19. Febr. 1905. Nr. 632. Adalbertus Angyal, a suspensione absolutus. _A_dalbertum Angyal, qui in metropolim reversus semet Ordinariatus mandato sub­jecit, a suspensione eidem in litteris circularibus 21-a mensis elapsi sub nro 357. inflictá relevavi. Coloczae, die 10. Febr. 1905. 815. sz. Statisztikai adatok kívántatnak. Nr. 821. Mutationes personales Cleri publicantur. [Felhívom az összes T. Cz. Lelkész urakat, hogy a jelen körrendelethez mellékelt kérdőívet az illető statisztikai adatokkal kitöltve a szintén mellékelt hivatalos borítékban közvetlenül és haladéktalanul küldjék be a m. kir. központi statisztikai hivatalhoz. Kalocsa, 1905. február 21. Brosdik Emericus Coop. Horgosensis Administrator in Spirit. Adaensis nomi­natus est. Péchy Adalbertus Coop. Horgosensis ad Ada, Lepold Antonius Coop. Zentaensis ad SS. Cor Jesu ad Horgos, Vermes Julius Coop. Adaensis ad Zenta SS. Cor Jesu, Sütő Joannes Coop. Bácsszentivánensis ad Regőcze, Pótz Georgius Coop. Regőczensis ad Bácsszentiván dispositi sunt. Coloczae. die 20. Febr. 1905. Adalbertus JVlayer, Vicarius Capitularis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom