Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

— 16 — parentum consensu clericalem habitum induit ac theologicis síudiis proludere coepit. Quod ut animadvertit páter Gregorius Rumer Societatis Jesu, cum nec pauca neque exigua de eo polliceri posse speraret, égit ut in Almám Urbem in Collegio Ger­manico-Hungarico alendus mitteretur, studiorum curriculum tam bene in patria insti­tutum confecturus. Romám igitur venit et in Collegium receptus est annos natus duo et viginti. In praenobili hac virtutis et doctrinae palaestra optimi cujusque brevi non imitátor solum sed aemulator evasit. Absoluto theologiae curriculo et jam sacerdotio initiatus, prae ceteris aptus judicatus est qui universam theologiam publica et solemni disputatione deíenderet. Inde in pátriám reversus omnia Apostoliéi viri munia exercere coepit, idque eo successu ut ejus fama per omnem circa regionem vulgaretur; qua permotus celeberrimus ille Strigoniae Archiepiscopus et I Iungariae Primas Petrus Pázmány, eum in suam dioecesim accivit, quo ad oinne sacri oílicii munus uteretur, praesertim contra Lutheri et Calvini errores, qui eo tempore longe iateque per Hun­gáriám grassabantur. Nec multo post inter Canonicos Metropolitanae Ecclesiae coop­tatus et Archidiaconatu Comoromiensi auctus est; indeque a Canonicis Szeplacensis Abbatiae administrandae, quae prope Cassoviam est, provinciám susccpit. Id non sine Dei numine factum est, qui ibidem martyrii palma servum suum donare decreverat, et socium addere duobus aliis fortissimis viris e Societate Jesu, qui Cassöviae et in viciniis per id tempus in catholicis contirmandis et haereticis reducendis insudabant. Horum altér fűit Stephanus Pongraczius. Is ortus anno MDLXXXII. e gente inter Hungaros satis illustri ac piissima in domo educatus atque in litteris excultus, ubi adolevit se ad Societatem Jesu ineundam vocari sensit, eo etiam tum animo ut patriae ab Lutheri et Calvini placitis infectae et civilibus turbis exagitatae in subsídium veniret. Et sane in Societatem admissus et absolutis multa cum laude philosophiae ac theo­logiae studiis, anno MDCXV. missus est Homonnam in Hungaria superiori ut sacris expeditionibus intentus, catholicos in fide ac pietate confirmaret et haereticos vei ad catholicae religionis grémium reduceret, vei in suis erroribus pervicaces confunderet. Quod munus satis profecto arduum flagranti zelo, nec tamen minori prudentia, quatuor circiter annos executus est, Cassöviae praesertim, quo ab Andrea Doczy regio guber­nátoré vocatus, in ipsa regia domo una cum Melchiore Grodecz receptus rem catho­licam sustentabat. Consuetudine cum Marco Crisino inita, quem saepe hospitem habuit, sub festum Sancti Patris Ignatii anno MDCXIX. cum eodem Homonnam secessit ut sacris exercitationibus animum excolerent ac novas vires ad pugnandum pro Christo sumerent: quod non sine Dei consilio factum est, qui eos ita ad capitale praelium parabat quod brevi erat subeundum. Tertius accedit ad hos duos páter Melchior Gro­deczius. Eum in Silesia ortum et in Societate Jesu variis muneribus perfunctum Andreas Doczius Cassoviam acciverat, ut milites, quos in praesidium habebat, excoleret. Quo in Apostolico ministerio memória proditum est eum simili charismate donatum fuisse quo olim Apostoli et ipse Franciscus Xaverius ditati fuerunt: nam sive bohe­mice sive germanice loqueretur, ab utriusque gentis hominibus aeque intelligebatur. Dum hi tres Christi pugiles sacris ministeriis impense vacabant, accidit ut Georgius Racoczy Cassovia potiretur nomine Gabrielis Bethlenii, qui Turcarum auxilio fretus et ab haereticis Bohemiae et Hungáriáé accitus cum magnó exercitu regionem inva­serat ut eam Imperatoris auctoritati subtraheret sibique et suis addiceret. Racoczyus illico jussit tres catholicos sacerdotes domi a militibus custodiri et, coacto civitatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom