Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

111 XVIII. Xn memóriám revoco omnium ad quos attinet, quod fratres, qui in congregationibus districtualibus comparere non possint, DD. Vicearchidiaconis, non expectatá horum sciscitatione, absentiae suae rationem reddere, omnes porro professores religionis et catechetae quoque congregationibus interesse ibique haud secus.ac reliqui frates elucu­brationem thematum theologicorum exhibere debent. Coloczae, die 19-a Septembri 1905. ftelate ad ordines 31-a mensis elapsi sub nro 4339. circulariter publicatos (pag. 89.) provoco respectivos P. T. Dominos Curatos, in quorum parochiae territorio Petrus Eber­hard nefors comparuit, ut de commoratione illius ibidem a quo tempore et quomodo peractá mihi statim referant. Coloczae, die 16-a Septembri 1905. ]N~otum est ex novalibus quantum nuper passa sit Italia meridionalis, horribili terrae­motu concussa. Nunc vero Rssmus Episcopus Miletensis in litteris ad me datis ruinas ecclesiaruin dioecesis suae deílet opemque nostram implorat. Itaque quorum corda tanta miseria movet, stipem suam in congregationibus districtualibus mox habendis DD. Vicearchidiaconis horsum mittendam tradere velint. Observo dioecesim Miletensem (Mileto) in Calabria sitam, erectam esse a. 1080. dependere directe a S. Sede Apostolica, habere incolas catholicos 225,000, parochias 123, sacerdotes saeculares 500, ecclesias vei sacella 300. Porro litterae Rssmi Episcopi Miletensis heic sequuntur. Mileto (Italia-Calabria) 10. Septembris 1905. Excellentissime Praesul! Horrendus terraemotus, in nocte diei 8. currentis mensis, magnam partém meae Dioecesis concussit, ecclesias plurimas, inter quas Cathedralem, evertit; aliquot pagos e fundamentis evulsit, ac centenos miseros dormientes, macerie obrutos, interfecit. Ut novus Jeremia detlens, percurro oppida, paucis ante diebus florentissima, nunc squallentia, sanguine occisorum tincta: superstites cives errant absque tectu et absque pane: pupilli nudi frustra parentes vocant! S. Sacrificium Missae in plateis offertur! et jam hiems properat: quomodo tot miseri poterunt salvi fieri ? quomodo divina Mysteria celebrabuntur ? Enixe deprecor lacrymans ut charitas Christi, quae animam Tuam piam urget, subveniat in tanta calamitate filiis meis innumeris: ultra centum sunt ecclesiae paro­chiales hujus vastae Dioecesis, quae vei e fundamentis reficiendae, vei instaurandae sunt. LITT. CIRC. 1905. 17 Nr. 4596. De congre­gationibus districtualibus rite frequentandis. Nr. 4577. Petrus Eberhard ubinam sit. Nr. 4602. Symbolae petuntur pro ecclesiis dioec. Mileten. terremotu dirutis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom