Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

Domini illa vox et hortatio confirmat: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Jo, X\ r, 20.). In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundurn (Jo. XVI, 33.). Interea tamen Nobiscum vos, Venerabiles Fratres, humilium instantia precum a Deo contendite, ut qui potest unus deducere un.de velit et quo velit impellere hominum voluntates, auspice Virgine Immaculata pacem tranquillitatemque Ecclesiae suae beni­gnus maturet. Coloczae, 13. Jan. 1905. A.dalbertus Angyal, qui in institutum deficientium relegatus, die 11. m. c. cooperator Bácsalmásensis esse desiit, eadem die absque ulla venia salutatoque nemine metro­polim reliquit. Eum proinde tamquam inobedientem et fugitivum, a divinis seu ab ordine et jurisdictione moesto cum corde hisce suspendo; quod ipsum quum ille in loco ignoto commoretur, hisce omnibus quibus interest, notum reddo. Coloczae, 21. Jan. 1905. Pro anno currente sequentia, quae per Venerabilem et Honorabilem Clerum Curatum scripto elucubrentur, themata theologica proponuntur: Semestri I. a) € Studio JJiblico )\ntiqui ZTestamenti: Exponatur Isaiae c. VII. inde a vers. 11.—16. (Promissio Emanuelis e virgine nascituri.) b) € Cheologia pogmatica fundamentali: Exponatur, in quo illud „mirabile" momentum mirabilis propagationis doctrinae Christi consistat, et ostendatur, hanc mirabilem doctrinae Christi propagationem, et in specie martyrium, divinitatem doctrinae christianae comprobare. c) € £heologia JVÍorali: Severus, curis et clamoribus, quos sustinere debet a pueris suis, pertaesus, iis saepe precatur: „utinam Deus morte vos auferat"; nuper contra filium adultiorem, qui manum contra ipsum attollere ausus erat, Deum justum judicem appellat, qui infortunio et matúra morte indignum filium puniat; alios etiam filios prioris sui matri­monii, a noverca instigatus, ut spurios fere tractat, noctu ubi vagentur, non curat, et jam nunc testamento cavet, ne quid ultra legalem portionem accipiant, quo abundantius filiis secundi matrimonii provideat; hos studiis applicat litterarum et scientiarum, illos artibus opificum addicit. Quaeritur l-o quae sint officia parentum erga filios suos? — 2-o quomodo Severus peccaverit in singulis casibus? Semestri II. d) € £heologia pogmatica Speciali: Demonstretur l-o nullám religionem excludentem sacrificium, esse posse veram. 2-o nullum sacrificium in praesenti ordine praeter sacrificium Missae Deo esse acceptum. 357. sz. Adalbertus Angyal a divinis sus­penditur. Nr. 220. Themata theologica pro anno 1905. elucubranda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom