Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 68 — publice exercendae multiplex ratio, sive perfectioris sanctimoniae magisterium et vitae religiosae instituta, sive denique ceremoniarum et sacri ordinatio concentus. Verum longe alia temporum ratio successit. Quod saepe diximus, in vita Ec­clesiae immutatum est nihil. Ipsa enim haereditate acceptam a divino Institutore ejus­modi vim possidet, qua aetatibus omnibus, quamvis inter se dissimillimis, valeat, non animis tantum, quod sui muneris est, providere, sed plurimum etiam ad verae huma­nitatis incrementa conferre, quod quidem ex ipsa ministerii sui natura consequitur. Nec sane fieri potest ut quae revelata divinitus Ecclesiae custodienda commissa sunt, eadem quidquid verum, bonum, pulchrum in terrestri rerum natura conspicitur, non maximé provehant, eoque efficacius, quo magis haec ad summum totius veritatis bonitatis, pulchritudinis princípium, Deum, referantur. Magnus ex divina doctrina humanae scientiae proventus, sive quod per illám latior patefiat campus novis rebus etiam naturalis ordinis expedite cognoscendis, sive quod per eandem rectum investigationi sternatur iter, erroresque circa disciplinae ratio­nem viamque eam adipiscendi amoveantur. Sic in portu emicans ignis e turri, dum nocturno itinere navigantibus multa pandit, quae tenebris involuta laterent, simul de vitandis scopulis admonet, ad quos allisa navis naufragium pateretur. Quae autem de moribus disciplinae sunt, quandoquidem Servator Dominus supremum nobis perfectionis exemplar divinam ipsam bonitatem proponat, Patrem suum, 1 eccui non patet, quanta inde incitamenta illis addantur, ut insculpta in omnium animis naturae lex altius et perfectius retineatur, adeoque tum singuli, tum domestica societas, tum denique hominum universa communitas prosperiore vita fruantur? Fűit ista pro­fecto vis quae barbaros homines ex ferocitate ad humanitatem transtulit, mulieris pro­jectam dignitatem vindicavit, servitutis jugum excussit, ordinem, remissis cum aequitate vinculis quibus variae civiuin conditiones invicem continentur, instauravit, jura restituit, veram animi libertatem promulgavit, domesticae ac publicae tranquillitati tuto prospexit. Denique artes ad aeternum exemplar omnis pulchritudinis, Deum, assurgentes, unde species et formae singulae, quae sunt in rerum natura, dimanant, facilius a vulgari sensu recedunt, conceptamque animo rem, in quo artis vita consistit, exprimunt multo potentíus. Ac vix quidem dici potest quantum attulerit boni ratio adhibendarum artium in famulatum religionis, quo Numini offertur quidquid ipso dignius ubertate et copia, venustate atque elegantia formae praeseferant. Hinc artis origo sacrae, quo funda­mento nixa est profana quaevis ars, et nititur adhuc. Rem nuperrime attigimus peculiari Motu proprio, de romano cantu ad majorum instituta revocando, ac de sacris con­centibus. Atqui ceterae artes, pro sua quaeque matéria, iisdem legibus continentur, ita ut, quae dicuntur de cantu, eadem et pingendi et sculpendi et exstruendi artibus con­veniant, quas humani ingenii nobilissimas faces Ecclesia semper excitavit et aluit. Hac specie sublimi universum hominum genus enutritum templorum erigit moles, ubi, in domo Dei, tamquam in propria sede, inter artium omnium splendidissimam copiam, inter augustas ceremonias, inter suavissimos concentus, mentes ad caelestia revocantur. Haec, uti diximus, beneficia potuit aetati suae ac posterioribus afferre Gregorius. Eadem, his quoque temporibus, qua fundamenti soliditate consistimus et quibus mediis instructi sumus, consequi licebit, si, quae adhuc bona, Dei gratia supersunt, omni studio retineantur, quae vero instituta a recto tramite deflexerint instaurentur in Chri^to.' 1 1 Matth. V, 48. 1 Ad Ephes. I, 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom