Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

00 IX. DECRETUM STRIGONIEN. SEU CASSOVIEN. BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VENERABILIUM SERVORUM DEI MA R01 GBI8INI CANON'ICI STRIGONIENSIS STEPHANI PONGRACZ MELCHIORIS GRODECZ SACERDOTUM E SOCIETATE JESU. SUPER DUBIO „An, stante approbatione martyrii et causae martyrii signis ac miraculis a Deo illustrati et confirmati, TUTO procedi possit ad solemnem Venerabilium Servorum l)ei Beatificationem." Reparator omnium Jesus Christus, qui, committens Apostolis raunus procurandae hominum salutis, ait: „Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos," dum aperte prae­nunciat quid sit ab iis expectandum, qui veniunt in vestimentis ovium ut gregem furentur et mactent et perdant, Idem pláne docet quae sint boni pastoris partes, quo studio tueri gregem oporteat divini sanguinis pretio redemptum, qua alacritate pro ejus­modi causa pericula sint atque ipsa mors obeunda: „Bonus pastor animam suarn dat pro ovibus suis." Huic obtemperantes voci, ab Ecclesiae primordiis ad hos usque dies, ex iis quos fatue mundus abhorret prope innumerabiles extiterunt. Hi „Facti omnium peripsema" propter Christum, spoliati, oppressi, exagitati, impietatis conatibus obstiterunt impavidi, vires omnes conferentes ad fidem tuendam, quam suo tandem sanguine con­firmarunt. Gloriosum hoc album augent fortissimi viri tres, MARCUS CRISINUS, Canonicus Strigoniensis, ortus Crisii, Croatiae in urbe principe, anno, uti creditur, MDLXXX, cum eoque STEPHANUS PONGRACZIUS Hungarus et MELCHIOR GRODECZIUS Silesius, uterque tam bene meritae simulque tot criminationibus temere impetitae Societatis Jesu sodales. Tristes Cassoviensi urbi totique vicinitati saeculo XVII. agitabantur dies propter incendium funesti belli, quod, a rebellibus Bohemis primo excitatum, Hungáriám quo­1 Cf. Litt. Circ. a. 1904. pag. 3. LIT. CIRC. 1904. 8 Nr. 1473. Decretum „Tuto" in causa beatificationis Ven. Mart. Cassovien­sium.i

Next

/
Oldalképek
Tartalom