Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 29 — reverentissime suscipimus. Neque decet sacerdotes infirmos Sanctissimo semel non­nisi refici Sacramento. Haud tamen omnes felices ita erimus ut sacramentis provisi diem supremum obeamus. Inscrutabili judicio Dei fit, ut sacerdotes non pauci inveniantur, qui repen­tina morte decedant. Sane in archidioecesi nostra, ex quo ipse eius gubernacula teneo, e 80 sacerdotibus qui mortui sunt, 17 inveniuntur qui subitanea morte obierunt. Nec tamen desperandum est. Non enim ut a subitanea, sed ut a subitanea et improvisa morte liberet nos Deus, orandum docet ecclesia. Itaque ad repentinam quoque — si Deo ita placuerit — mortem nosmet praeparemus. Quem in finem studeamus in actu perfectae contritionis eliciendo facilem quendam promptitudinem nobis comparare, ut in tremendo illo prorsusque ignoto ictu oculi, si per misericordiam Dei licuerit, con­tritionem certius elicere valeamus. Adventante vero inter aegritudinis molestias tremenda illa hora, spem nostram atque consolationem e pio aspectu amorosisque osculis Critcifixi hauriamus. „Nihil enim tam ad mortem amarum, — inquit S. Augustinus -— quod morte Christi non sanetur." 1 Quoniam vero nescimus, an non in extremis illis mens sensusque nostri sic deficiant, ut nihil pláne cogitare valeamus: expedit misericordiam Dei piis amplexibus Crucifixi nunc pro tunc impetrare. Id autem valde bene üt ea oratione, quae nuperrime a Sanctissimo Domino Pio PP. X. indulgentiis ditata, heic infra sub nro 1265. publicatur. Meretur utique grandis illa hora omnem nostram piam sollicitamque praeparationem. Restat, ut quaedam etiam de condendis íestamentis commemorem. Testamentum conficere naturá suá quaedam eaque insignis est ad mortem praeparatio. „Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives." 2 Et utinam testamenta hunc, quem debent, ad mortem praeparationis characterem nunquam non prae se ferrent. Sed proh dolor, non desunt testamenta sacerdotum, qui sunt quidenl praeparatio quaedam ad mortem, sed haud ad bonam. Sunt legentibus scandalum, ignibus infernalibus incentivum. Eorum scilicet, qui indignissimam aliquam personam constituunt haeredem, ultima hac sua dispositione evidenter demonstrantes, se dum viverent, turpi necessitudine, de qua suspecti quoque fuerunt, revera irretitos fuisse. Parcite mihi, Venerabiles Fratres Filii­que in Christo Dilectissimi, non ita loquor quasi aerem verberans; sed huiusmodi turpia testamenta non semel vidimus. O utinam dum testamentum scribebant, prae oculis habuissent judicem ab eis interrogantem: „et quae parasti cuius erunt?" Quae ex bonis beneficialibus superflua remanent, sunt utique peculium Christi, alimenta pau­perum, ut canones passim appellant; et tamen quorumdam sacerdotum ultima voluntate — cujus erunt? . . . Respondere congruo vocabulo pudet. Ita nimirum Christi haere­ditas vertitur in pretium turpitudinis, patrimonium pauperum defraudatur. Sunt alia sacerdotum testamenta, non ita quidem scandalosa, haud tamen con­grua canonibus; eorum scilicet, qui bona beneficialia in alios práeterquam in pios usus convertunt. Jam quaenam ex multis temporum nostrorum indigentiis magis prae ceteris sublevandae sint, quivis ipse quum libere eligere valeat, pro lubitu seu conscientiá decernat. Juvat tamen fines pios, quibus haereditatem vei legata relinquere convenit, pro juvanda memória heic in quatuor classes divisos enumerare, ut sunt: a) Fines locales: fabrica ecclesiae, pauperes, scholae catholicae, instituta catholica educandae juventutis, sodalitates catholicae operibus misericordiae sive corporalibus sive spiritualibus inservientes, b) Fines 1 Manuale c. 22. 2 Isai. XXXVIII. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom