Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 27 — VI. VENERABILES FRATRES FILIIQUE IN CHRISTO DILECT1SSIMI! jPlurimi ita vivunt ac si in vita hac terrestri sitam esse hominum beatitudinem cogi­tarent. Quum autem verissimum sit illud S. Augustini „fecisti (Deus) nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te:" 1 ideo ii, qui beatitudinem suam in bonis temporaneis reponunt, eanflem nunquam consequuntur, atque contingit eis, quod S. Paulus de paganis dicit: „qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorirtcaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscu­ratum est insipiens cor eorum .... Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea, quae non conveniunt; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homi­cidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeli­osos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia." 2 Nonne talibus plenus est mundus? nonne hic est progressus eorum, qui bonis terrestribus immersi, non adhaerent Deo, et non ponunt in Domino Deo spem suam? 3 Quibus S. Bernardus miseranter inclamat: „Tu homo quem fructum expectas in mundo, cuius fructus ruina est, cuius finis mors est?" 4 Quae sane multum valeret Doctoris melliflui monitio, si homines eidem aurem adhibere vellent. „Utinam . . . intelligerent ac novissima providerent." 5 Sed nihil terri­bilius mundo, quam seria mortis memória. Nos quidem Venerabiles Fratres Filiique in Christo Dilectissimi, electi sumus e mundo; 6 cavere tamenadmodum debemus, ne vitiosismundanae vitae fluctibus ipsi quoque abripiamur. Quamquam enim in sacris ordinibus novo charactere sumus ornati; natu­ram tamen, ad mala quaelibet proclivem, non mutavimus. Nos quoque attinet praegnans illud, quod supra protuli, multaque dignum repetitione verbum: „Tu homo, quem fru­ctum expectas in mundo, cuius fructus ruina est, cuius finis mors est?" Ideo nos quoque saepe meditari debemus de morte et de grandi illo itinere, qui ad aeternitatem ducit. Cuius meditationis utilitates belle enumerat S. Joannes Climacus, dicens: „Mortis meditatio est continentiae mater, pudicitiae adjutrix, solitudinis quies, incentivorum confractio vitiorum, cogitationum turpium adversatrix, contritio animae." 7 Et ideo monet Thomas Kempensis: „Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi hodie esses moriturus." 8 S. Carolus caput mortui in mensa sua scriptoria positam semper habuit, ex cuius aspectu memóriám sibi mortis frequentius excitaret. S. Joannes Elee­mosynarius ut mortis memóriám assidue prae oculis haberet, monumentum, in quo post mortem condi debebat, exstrui quidem in tempore, sed imperfectum relinqui voluit, oeconomo praecipiens, ut quolibet die festő insigni monumentum imperfectum esse sibi denunciaret, peteretque, ut illud perficeretur, cum mors singulis momentis immineat. Nr. 1255. De medita­tione mortis et ad eandem praepa­ratione. 1 Conf. 1. 5 Deut. XXXII. 29. LITT. CIRC. 1904. Rom. I. 21. 28 31. Io. XV. 19. 3 Ps. LXXII. 27. ' Grad. 26. Lib. Medit. cap. 17. Imit. Chr. I. c. 23.

Next

/
Oldalképek
Tartalom