Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 19 V. SS. INDULGENTIAE A PIO PP. X. P. M. BENIGNA DISPOSITIONE CONCESSAE OCCASIONE PIARUM SUPPLICATIONUM IN ECCLESIIS SEU ORATORIIS SINGULIS MENSIBUS AB ORDINARIIS LOCORUM INDICTARUM VEL ETIAM PRO Pl IS PERE­GRtNATIONIBUS QUAE INTRA ANNUM MCMIV. ROMÁM INSTITUENTUR. PIUS PP. X. Universis Christiíidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Quae Catholico nomini aeternaeque rtdelium saluti bene, prospere, felici­terque eveniant, ea ex supremi Apostolatus officio quo fungimur divinitus, quacumque ope possumus, procuramus et spiritualium munerum largitione favemus. Iam vero cum proximo anno quinquagesimus recurrat anniversarius dies ex quo toto Catholico orbe plaudente fel. rec. Pius PP. IX. Praedecessor Noster solemni decreto Virginem Deiparam sine labe originali Conceptain declaravit, atque ad auspicatissimi eventus memóriám recolendam plurimis in templis ac sacellis die octava cuiusque mensis per solidum annum, a die octava vertentis Decembris ad octavam pariter diem Decembris mensis proximi anni MCMIV. vei Dominica immediate respective sequenti, peculiares haben­dae sint supplicationes; Nos, quibus nihil antiquius quam ut fidelium pietas erga im­munem ab omni macula Virginem magis magisque in dies excitetur, coelestes idcirco Ecclesiae thesauros, quorum Nobis dispensationem Altissimus commisit, benigne in Do­mino reserare censuimus. Quae cum ita sint, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus ac singulis fidelibus ex utroque sexu, qui in qualibet ex Ecclesiis sive sacellis ubique terrarum existentibus, in quibus de respectivi Ordinarii licentia menstrua in honorem Immaculatae Virginis supplicatio rite fiat, eidem, contrito saltem corde, adsint, in forma Ecclesiae solita de poenalium numero septem annos totidemque quadragenas; quoties vero diebus quibus mensilis haec pia exercitatio locum habét, Ecclesias seu oratoria supramemorata contrito similiter corde visitent, toties iis in forma pariter Ecclesiae consueta trecentos dies de numero poenalium expungimus. Insuper eisdem ex utroque sexu fidelibus, qui saltem ter intra anni curriculum dictis supplicationibus aderint, atque admissorum confessione expiati et coelestibus epulis refecti pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, semel tantum per unumquemque eorum lucrandam, plenariam: tan­dem iis qui intra futuri anni MCMIV. spatium vei turmatim vei singillatim peregre ad hanc Almám Urbem Nostram accedant, dummodo vere quoque poenitentes et confessi ac S. Communione refecti Vaticanam et Liberianam Basilicas devote visitent ibique ut supra pias ad Deum preces effundant, etiam plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Denique largimus fidelibus iisdem, si maiint, liceat plenariis hisce ac partialibus indulgentiis vita functo­rum labes poenasque expiare. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus unice tantum. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in eccle­LITT. CIRC. 1904. 5 Nr. 947. De Jubilaeo dogmaticae definitionis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae rite celebrando.

Next

/
Oldalképek
Tartalom