Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
— 100 — XVIII. Omni ope eniti debent omniaque perpeti, ut caritas et concordia inter eos regnet, quamcumque injuriam conviciumque devitando. Ubi contentionis causae exsurgunt, potiusquam publicare quicquam in diariis, ad ecclesiasticam recurrere debent auctoritatem, quae secundum aequitatem providebit. Ab eadem vero reprehensi, promte pareant, quin tergiversationem ullam aut publicam querelam edant; praeter quam debitis módis, atque nisi forte a casu requiratur ad superiorem auctoritatem recursus. 1 XIX. Postremo catholici scriptores, in defendenda proletariorum pauperumque caussa, caveant ne verba adhibeant, quae in populo aversionem erga superiores societatis ordines inspirare possint. Ne loquantur de vindicationibus et de justitia, ubi de mera caritate agitur, ut supra fűit explicatum. Meminerint Jesum Ghristum universos voluisse homines vinculo mutui amoris devincire, qui est justitiae perfectio unicuique officium imponens sese alterius bono impertire. 2 Has fundamentales normás Nos motu proprio ac certa scientia deque apostolica auctoritate Nostra in qualibet earum parte innovamus, ac praecipimus ut omnibus Coetibus, Circulis et Unionibus catholicis cujuscumque naturae et formae transmittantur. Hujusmodi sodalitates dictas normás spectabiles in suis aedibus habere debent icDs v:l si;cularas sibi p^lliceri; 4. ut omnia acta omnesque sermones spiritu Christi Jesu sint referta, promovendoque praesertim Dei regnum, efficaciter temporale bonum proletarii et indigentis curent christianaeque civiiitatis incrementum. In iis vero que praeviam approbationem seu consensum ecclesiasticae auctoritatis exposcunt, liaec mature conscia fieri debet, ut consilia cautionesque expendere queat. Num. V. prosequitur: Subscriptiones collectaeque pro operibus actionis socialis ac democratico-christianae auctoritati vigiliantiaeque Ordinariorum subjiciuntur. Ac sicut in quibusdam circumstantiis casibusque pardcularibus perturbationi ac dissipationi esse possent in Seminariis aliisque Institutis litterariis Ordinario subjectis, necnon in ipsis domibus collegiisque religiosis; ita moderatores prohibeant inter subditos suos quamcumque collectam seu subscriptionem fieri, sine praevio et expresso consensu Episcopi aut respectivi Superioris reguláris. • Num. VI. addit. Nulla ephemeris, utut catholica deque actione populari christiana tractans, in Seminaria, Collegia scholasque ab ecclesiastica auctoritate dependentia introduci possunt, sine expressa permissione immediatorum Superiorum, qui debebunt omnino prius facultatem obtinere a proprio Episcopo pro singulis diariis et ephemeridibus. Atque generatim non expedit, tempus ecclesiasticae institutioni studiisque destinatum in diariis perlegendis impendi, iisque praecipue, quae speciale experientiae praesidiutn verumque christianae pietatis spiritum in lectoribus requirunt. Has normás ob oculos habeant earumque observantiam, Superiores Ordinum et Congregationum religiosarum in suis familiis promoveant. Num. VII. docet: Disquisitiones de christiana democratia cum saepe apologiae catholicae contra socialistarum errores formám atque substantiam induere debeant, cumque ideo acuta studia specialemque prudentiam expostulent, a nullo sacerdote vei clerico haberi possunt sine localis Ordinarii permissu, nullusque item sacerdos vei clericus ullum participet coetum qui circumspectioni actionique Ordinarii se subtrahat. Num. VIII. addit: Cum socialistarum doctrinae jn suo complexu veras contineant haereses, eorum contradictores iis S. Sedis decretis tenentur quae publicas cum haereticis controversias respiciunt. (Cf. decr. S. C. de Propaganda Fide diei 7. Febr. 1854.) Denique num. IX. a) notat: Jure merito Ecclesia gloriatur quod omni tempore socialia studia foverit, quae velut nova a nonnulis nunc reputantur. „Summa praeterea laus est Ecclesiae, inquit immortalis Leo XIII. in Motu Proprio Ut „mysticam sponsam Christi" diei 14. Mart. 1901, quod juris prudentiam perfecerit atque expolierit, nec ulla delebit oblivio quantum ipsa contulit doctrinis, exemplis et institutis suis ad implexas quaestiones expediendas, in quibus scriptores haerent scientiarum, quae oeconomicae et sociales audiunt." 1 Cit. Instruct. Quae num. IX. sub b) c) d) e) f) haec annotat: Maximé injuriosum foret Sodalitates atque catholicas societates hactenus institutas minus de actione populari christiana bene meritas traducere; cum Episcopis Clero dictisque Institutis amplissimae fuerint a S. Sede laudes tributae, quae similes persecutiones contra ea excitatas damnavit. -Commendari in ephemeridibus catholicis nequaquam posset in loquendi modus, qui malas sectando novitates, Christifidelium derideret pietatem alluderetqne novis vitae christianae regulis novae ecclesiasticae disciplinae, novis spiritus aspirationibus in praesentibus civilis societatis conditionibus, novae sociali vocationi cleri, novaeque christianae civilitati etc. Pius quam Christifideles alii, debent sacerdotes, praesertimque juvenes, hujusmodi rerum novaruni spiritum detestari; et quamvis maximé desideretur ut ad populum accedant, debent nihilominus in hoc negotio cum debita Superioribus ecclesiasticis subjectione procedere. Similiter, cum de actione populari christiana tractant, curent sacerdotes cum gravitate id agere, ne scilicet in discrimen adducant illum spiritum ecclesiasticum, ex quo auctoritatem vimque suam omnem hauriunt. Documenta atque decreta Tridentinae Synodi de vita et honestate clericorum hodie quam maximé necessaria sunt. Cf. encycl. Graves de communi. encycl. Depuis le jour diei 8. Sept. 1899, epistolam Testem benevolentiae ad Archiep. Baltimorensem diei 22. Jan. 1899. 2 Cit. Instruct.