Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903
Index
— 5 — II. Pr _L ro anno currente sequentia, quae per Venerabilem et Honorabilem Clerum Curatum scripto elucubrentur, themata theologica proponuntur: Semestri I. Nr. 257. Themata theo logica pro anno 1903. elucubranda. a) € Studio í3iblico jNoyí (Lestamenti: Exponatur scientifice pericopa evangelica Dominicae V. Quadragesimae seu Dominicae Passionis. (Joan. 8, 46—59.) b) € Üheologia pogmatica f undamentali: Exponatur, quid significet Ecclesiam ex Christi institutione esse unam. Probetur dein ex Sacra Scriptura N. T. Jesum Xtum ecclesiam suam fundasse unam, et unicam. c) € Cheologia Jvíorali: Fridericus, illegitimus viri nobilis filius, postquam adolevit, secessit in Helvetiam, ubi macula nativitatis ejus illegitimae ignota prorsus erat, ut ad altiora, quam in solo natali, promoveretur. Postquam jurisprudentiae sedulo se applicasset, ad senatoriam promotus est dignitatem et uxorem duxit praedivitem, ex qua duos genuit filios. Postmodum in eam regionem venit Titus, ejus concivis, et natales ejus illegitimos vulgavit. Unde coepit Fridericus vilescere, et exortae sunt dissensiones graves inter eum et uxorem ac hujus consanguineos. Quaeritur l-o. An quandoque permissum sit crimen aut defectus alterius manifestare ? — 2-o. An liceat infamiam publicam in uno loco, divulgare in alio loco, ubi latét? — 3-o. An Titus peccaverit contra justitiam et ad aliquam compensationem teneatur ? Semestri II. d) £ ZTheologia pogmatica Speciali: Probetur ex Evangelio praeceptum confessionis peccatorum mortalium quoad speciem et numerum ex divina Christi institutione ortum -ducere. Dein idem captui fidelium accommodato modo exponatur. e) •£ Jure Canonico: Cajus, ut ab infamia injuste prorsus sed certo incurrenda semet expediret, suaf.it ancillae suae abortum procurandum. Quod crimen quum reipsa perpetratum fuisset, coepit rumor ipsius una cum suspicione de prava vita Caji in communitate divulgari. Re tamen ad judicem non delata, postmodum oblivioni data est. Cajus vero interea, nulla speciali dispensatione aut absolutione impetrata, sua munia sacerdotalia obire pergit. Quaeritur l-o. Utrum Cajus aliquam censuram vei irregularitatem incurrerit? — Si affirmative, quaeritur 2-o. quomodo ab iisdem liberari possit? LITT. CIRC. 1903. 2