Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903
Index
XXX. E. s. Rituum Congregatione. •— Dubium. Sacra Rituum Congregatio in Granatensi 11. augusti 1860. ad XIV. declaravit: „Verba Pontificalis Romani Nocturnum talis diei intelligi de unico Nocturno in feriali, vei de prima dominica, ut in Psalterio, id est duodecim Psalmorum cum suis antiphonis de tempore, quem Episcopus ordinans designare potest vei ipsius diei quo habét ordinationem, vei alterius pro suo arbitrio. Quando vero Episcopus nihil aliud exprimit, quam id quod verba Pontificalis referunt, dicendum esse Nocturnum feriae, quae respondeat illi diei in qua facta est ordinatio." Insuper ex decreto eiusdem Sacrae Congregationis N. 4042. Urbis 27. iunii 1899. ad I. „Pro Nocturno talis diei intelligendus est Nocturnus ferialis, vei primus festi aut dominicae in Psalterio, prouti Ordinatio in feria, festő aut dominica habita sit." Nunc autem alia quaestio exorta et pro opportuna solutione proposita fűit; nempe „Utrum ad hunc Nocturnum etiam Psalmus Venite exultemus, Hymnus et Lectiones addendae sint, vei potius suíficiant Psalmi cum respectivis antiphonis ad talem Nocturnum spectantes?" Sacra porro Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audito voto Commissionis Liturgicae omnibusque accurate perpensis, propositae quaestioni respondendum esse censuit: „Negatíve ad primam partém; affirmative ad secundam." Atque ita rescripsit, die 10. iulii 1903. Ita reperitur ex Actis et Regestis Secretariae Sacrorum Rituum Congregationis, in fidem etc. Ex eadem Secretaria, die 10. iulii 1903. f D. PANICI, Archiep. Laodic. S. R. C. Secret. Coloczae, 2. Nov. 1903. Beatissime Páter! Cautionibus ab Ecclesia requisitis de conditionibus implendis ad hunc usque diem scriptis satisfactum est. Attamen magna oritur difficultas pro obtinendis hisce cautionibus, quando mulier catholica matrimonium inire intendit cum milite acatholico in gradu saltem maiore constituto. Viget enim in N. . . . regionibus decretum regium sub gravibus poenis prohibens quominus milites ullas cautiones praestent per litteras reversales, sive per iuramentum, sive per simplicem promissionem. Quare ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus Ordinarius N. directionem certam hisce in casibus expostulat, et quidem quaerit: I. An ab impedimento mixtae religionis dispensari possit, si pars acatholica (quaecumque est) cautiones requisitas per litteras reversales, sive per iuramentum, sive per promissionem saltem omnimode recuset? II. An sufficiat assertio partis catholicae sub iuramento data, partém acatholicam de conditionibus implendis sibi fidem praestasse? III. An permitti possit, ut ante vei post matrimonium pars catholica etiam coram ministello acatholico ad praestandum consensum matrimonialem se sistat, si pars catholica in scriptis declaraverit mere passive se gerere et nullo modo ritui protestantico adhaerere velle? Et deus . . . LITT. CIRC. 1903. 30. 6308. Neoordinati nocturnum in s. ordinatione impositum quomodo recitent? 6309. Resolutio Congr. Inqu. indubiis quoad cautiones in matrim. mixtis exigendas et de consensu matrimoniali coram ministello acatholico.