Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 68 — ut liceat excitare in omnium animis atque alere memoris gratiae debitaepue religionis affectum erga Sacramentum mirabile, in quo salutis et pacis, sollicitis omnium studiis quaesitae, spem atque efficientiam maximé niti arbitramur. Quod saeculo, usquequaque perturbato et laboranti tam misere, talibus Nos remediis adiumentisque ducimus praecipue consulendum, non deerunt sane qui demi­rentur, et fortasse qui dicta Nostra procaci cum fastidio accipiant. Id nempe est potissimum a superbia : quo vitio animis insidente, elanguescat in iis christiana fides, quae obsequium vult mentis religiosissimum, necesse est, atque adeo caligo de divinis rebus tetrius incumbat: ut in multos illud cadat; Quaecumque ignorant, blasphemant. 1 Iam vero tantum abest ut Nos propterea ab inito avocemur consilio, ut certum sit contentiore potius studio et recte animatis lumen afferre et sancta vituperantibus veniam a Deo, fraterna piorum imploratione, exorare. Sanctissimae Eucharistiae virtutem integra fide nosse qualis sit, idem enimvero est ac nosse quale sit opus quod humani generis causá Deus, homo factus, potenti misericordia perfecit. Nam ut est fidei rectae Christum profiteri et colere summum effectorem salutis nostrae, qui sapientia, legibus, institutis, exemplis, fusoque sanguine omnia instauravit ; aeque est eumdem profiteri colere sic in Eucharistia reapse prae­sentem, ut verissime inter homines ad aevi perpetuitatem ipse permaneat, iisque pár­táé redemptionis beneficia magister et pastor bonus, peracceptusque deprecator ad Patrem, perenni copia de semetipso impertiat. — Beneficia porro ex Eucharistia manantia qui stúdiósé religioseque consideret, illud sane praestare atque eminere intelliget quo cetera quaecumque sunt continentur; ex ipsa nempe vitám in homines, quae vere vita est, influere : Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 2 — Non uno modo, quod alias docuimus, Christus est vita; qui adventus sui inter homines causam professus est eam, ut afferret ipsis certam vitae plus quam humanae ubertatem : Ego veni ut vitám habeant, et abundantius habeant. 3 Statim namque ut in terris benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 4 nemo quidem ignorat vim quamdam continuo erupisse ordinis rerum prorsus novi procreatricem, eamque in venas omnes societatis civilis et domesticae permanasse, Novas inde homini cum homine necessitudines; nova publice et privátim iura, nova officia; institutis, disci­plinis, artibus novos cursus : quod autem praecipuum, hominum animos et studia ad veritatem religionis sanctitamque morum traducta; atque adeo vitám homini commu­nicatam, caelestem pláne ac divinam. Huc nimirum ea spectant, quae crebro in sacris litteris commemorantur, lignum vitae, verbum vitae, liber vitae, corona vitae, nomi­natimque panis vitae. At vero, quoniam haec ipsa de qua dicimus vita expressam habét similitudi­nem cum vita hominis naturali, sicut altéra cibo alitur atque viget, ita alteram sus­tentari cibo suo et augeri oportet. Apte hic facit revocare quo quidem Christus tempore ac modo moverit animos hominum et adduxerit ut panem vivum, quem daturus erat, convenienter probeque exciperent. Ubi enim manavit fama de prodigio quod ille, multiplicatis panibus in satietatem multitudinis, patraverat ad litus Tiberia­dis, confestim plures ad ipsum conlluxerunt, si forte par sibi obtingeret beneficium. 1 Judae 10. 2 Joann. VI, 52. 3 Joann. X. 10. i Tit. III, 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom