Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 115 — sive libertatem coercere sive iura attentara non destitit. Taedet considerare, quot quantisque difficultatibus affecta atque afflicta subinde Ecclesia fuerit. Illa vero ex angustiis incommodisque evadere fortior; pacifici regni sui proferre terminos; nec veteris humanitatis fructus negligere, custodiendis litterarum et artium monumentis ; sed laborare in primis, ut civitatem penitus evangelica sapientia pervaderet totamque imbueret. Ita christianum cultum in commune invexit; peperitque conformatis eo cultu gentibus aequitatem legum, mansuetudinem morum, tenuium tutelam, calami­tosorum inopumque misericordiam, alieni iuris dignitatisque verecundiam, denique civilium rerum cursum, pro naturali studiorum concertatione, tranquillum, temperante nimirum iustitia libertatem. Documenta tam magna tamque illustria beneficae virtutis suae cum daret Ecclesia, ad finem aetatis mediae processit, invidia improborum comite: quae autem sequuta est aetas dimicationes ei vei acerbiores attulit. Etenim saeculo sex­todecimo luctuosa illa exarsit, cuius nota sunt semina, perduellio Novatorum; qui caput ipsum adorti, idest romani Pontificis auctoritatem, unde universitas Christiíi­delium in unum corpus coalescit vivum vigensque, florentissimas gentes a catholicarum complexione misere abstraxerunt. Quo facto discidio illuc necessitate evasere, quo for­tasse non spectarant,' ut christiani nominis vix umbram retinerent, rem fere exue­rent. Nam abiecto semel ex una parte magisterio Sedis Apostolicae, quo maximé uni­tas fidei salva consistit, posito ex altéra proprium cuique iudicium esse normám cre­dendi, infinitis sententiarum commutationibus patuit aditus: quare iam nullum est tam sanctum doctrinae christianae princípium, quod non illi aut in dubium revocent, aut funditus repudient. Idem insistentes iter, progressi sunt longius, qui insolenter se philosophiae nomine iactarunt saeculo duodevicesimo. His nullae fuere divinae litterae; nulla, Deo manifestante, nota veritas; unum propositum, ex animo populorum omne christianae religionis vestigium abolere. Ex his fontibus perniciosa illa fiuxere portenta rationa­lismi, pantheismi, naturalismi, matearialismi; quibus veterum errores quos sancti Patres vindicesque fidei splendide convicerant, specie intraurantur nova: porsus, ut superbia recentiorum, contempto christianae sapientiae lumine ad ethnicae vetustatis deliramenta regrediatur, vei quod attinet ad aminorum naturam et immortalitatem. Itaque factum ut, multo quam antea, ingravesceret ad hanc diem in Ecclesiam bellum, latiusque manaret. Siquidem aetas incredula non satis habét unum et alte­rum fidei sanctae oppugnare caput: cuncta simul caelestium doctrinarum principia, ipsa sana philosophia reclamante, aggreditur. Atqui huiusmodi principia divinissima hominem de supremo fine monent sui, in officio continent, afflictum recreant tole­rantiamque dolorum docent, atque erectum in expectationem incoriupti iudicis Dei, vi­taeque post mortem beatae, iubent terrestria posthabere caelestibus, caduca mansuris. Porro in locum fidei quae tantae salutis ubertatisque affért elementa, quid isti suffi­ciunt? Nempe abnormem veritatis fugám quae frangit animos, et omnes generosae virtutis nervos elidit. Iamvero parvarum doctrinarum luem videtis, Venerabiles Fratres, ex opinionibus hominum in agitationem vitae, venasque rei publicae defluxisse. Magnae eniin et im­periosae civitates adhibere eas doctrinas atque usurpare non intermittunt, se ratae propterea progredientis humanitatis videri duces. Etiam fere qui civitatibus praesunt, perinde quasi non debeant assumere sibi et praeseferre quantum in communibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom