Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 8 — super intelligentia verborum. „aegrotos in gravissimo mortis periculo constitutos", non leve exortum est inter quosdam dissidium. Sunt enim qui asserunt locum dis­pensationi tantum esse quum impedimentum afficiat directe aegrotum, non vero quum aegrotus sit solutus, et impedimentum tantum directe afficiat bene valentem. Dum alii e contra facultatem dispensandi Ordinariis concedi putant, quamvis aegro­tans non habeat in se impedimentum, sed hoc directe tantum existat in bene valente. Unde quum civiliter sint coniuncti, aut alias in concubinatu vivant, ex. gr. puella soluta et Diaconus, illaque aegrotante, hic valens sit, posset ne Ordinarius cum his dispensare ? Vei si monialis aegrotans in conbinatu viveret cum Diacono bene va­lente, esset ne locus dispensationi, quum Diaconus non sit in gravissimo mortis pe­riculo constitutus ? Resp. Ordinarios locorum, vi decreti diei 20. Februarii 1888., in utroque casu allato dispensare posse, et in utroque pariter S. Congregationem S. Officii de imper­tita dispensatione certiorem reddere, ac ca interim curare debere, quae in eodem de­creto praescribuntur. Sanctissimus adprobavit. V. S. Officii decretum circa interpret. Encycl. 20. Febr. 1888, de dispensat. matrim. in mortis articulo. — 18. Mártii 1891. (Archiep. Leopolien. rit. graec.) Relate ad facultates Episcopis a Sanctitate sua concessas (quae etiam parochis subdelegari possunt) dispensandi in articulo mortis in impedimentis matrimonium dirimentibus, rogo quoad impedimenta mixtae religionis et disparitatis cultus beni­gnissimam declarationem, an in istis etiam in articulo mortis non aliter dispensari possit nisi : 1. ambo contrahentes promittant educationem omnis prolis in religione catho­lica ; et quidem 2. non solum prolis forte adhuc suscipiendae, sed etiam antea (in concubinatu vei civili matrimonio) iam susceptae, in quantum scilicet hoc a parenti­bus adhuc dependet; alque nisi etiam 3. pars catholica (licet privátim tantum) pro­mittat quod, in quantum poterit, conversionem partis non catholicae procurare sataget. R. — Cautiones etiam in articulo mortis esse exigendas ; disparitatem cultus, utpote impedimentum dirimens, in encyclica S. Officii 20. Februarii 1888. compre­hendi: mixtam vero religionem, uti impedimentum impediens, non comprehendi. VI. S. Officii Decretum circa interpretationem Encycl. 20. Február. 1888. et 1. Mart. 1889. de dispensat. matrim. in mortis articulo. 23. Április 1890. Vicarius generális N.,.. . sequentium dubiorum solutionem perhumiliter expostu­lat, nempe : Litteris S. Officii datis die 20. Februarii anno 1888. concessa est locorum Ordinariis facultas dispensandi, sive per se sive per ecclesiasticam personam sibi bene­visam, aegrotos in gravissimo mortis periculo constitutos, quando non suppetit tempus reccurrendi ad S. Sedem, super impedimentis quantunivis publicis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, excepto sacro Presbyteratus Ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente. Decreto vero lato fer. IV. die 9. Januarii 1889. declaratum est, Ordinarios quibus memorata facultas praecitatis litteris diei 20. Februarii 1888. data fűit, posse illám subdelegare habitualiter parochis tantum, sed pro casibus quibus desit tempus ad ipsos Ordinarios recurrendi et periculum sit in mora. Jam igitur quaeritur :

Next

/
Oldalképek
Tartalom