Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

XXVII. LEO PP. XIII. Dilecte fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem ! Non abs re iudicastis, t'ore nobis pergratum vestras habere litteras, quibus de statu catholicorum in regione pedemontana communiter innueretis. Reflorescere in gregibus vestris studia pietatis mirum Nobis non accidit; non enim latét, quam acri vos sollertique industria in creditorum hdelium utilitate elaboretis, quod et conventus ipse luculenter confirmat, quem haud ita pridem Pinarolii celebravistis. Laetitiam tamen vestram de conditione ecclesiarum vestrarum, dum ita Nobis­cum communicatis, unum pariter doletis, esse quosdam, cum e laicis tum e clero ipso, qui prout scribitis, observantiae parum memores ab Episcoporum magisterio, re saepius, nonnumquam etiam verbo se subducant, vosque, si suis opinionibus favere minus arbitrentur, vei praetereant, vei interdum reprehendant. Hac nos quidem de re quid cogitemus, non semel monuimus; novissime autem conquestiones fere vestras providentes in Litteris aperuimus, quas ad Galliae Episcopos eorumque clerum dedimus. Avemus sane, ut catholici homines, ad móres fingendos aeque atque ad afflictae plebis angustias sublevandas, operariorum sequiorisque coetus commodis oppido studeant. Quam ob causam piacet affatim publicos celebrari conventus, patro­natus, quos vocant, consociationes ad mutuo suppetias ferendas aliaque id genus instituta provehi; quaeque de sociali ordine sunt quaestiones, pertractari, libris deni­que atque ephemeridibus de civilis consortii animorumque immortalium necessitatibus agi. At vero optamus et volumus ut studia istius modi nec privatis partium rationibus inserviant nec a iustitia unquam deílectant. Idque ut fiat, necesse omnino est, ut in memoratis similibusque operibus suscipiendis, debita in ecclesiasticam auctoritatem observantia integra sit atque incolumis. Episcoporum voluntati obsistere eosque docere potius quam exaudire velle a laicorum prorsus officio remotum est. Haud tamen proprius a clericorum officio dissidet, si hi quidem obedientiae sacramentum meminerint, quod, cum sacerdotio initiarentur, suo quisque Episcopo dixerunt. Coloczae, 30. Maji 1901. Szeretet lángjai, vagyis: Egyletek és ájtatosságok Jézus szent. Szíve tiszte­letére. Irta Tóth Mike, Jézus Társaságának tagja, főgymn. tanár. Kalocsa 1901. 8-adrét 223. old. Ára 1 kor 50 fill. — A könyv felvilágosítást ad mindarról, mi Jézus sz. Szíve tiszteletét illeti, világos útmutatást nyújt Jézus sz. Szíve társulatának megala­pításához és előadja az ájtatosságokat és társulatokat, melyeket eddig az egyház Jé­zus Szíve tiszteletére jóváhagyott, sőt búcsúkkal is ellátott, •— kiváló gonddal ismer­tetvén a sz. kilenczed (novéna) mibenlétét s elvégzésének módját. Kalocsa, 1091. május 30. LITT. CIRC. 1901. Nr. 3033. Epistola Ssmi Dni Archieppo Taurinensi caeterisque episcopis Pe­demontanis, in qua praecipitur ut laici et cle­rici eppis suis verbo et re in negotiis trac­tandis obedi­entiam praes­tent. 3053. sz. „A szeretet lángjai" cz. munka ajánl­tatik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom