Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

- 55 XI. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI ! Sanctissimus Dominus Noster Leo PP. XIII. magnum universale jubilaeum, quod anno proxime praeterlapso ad urbem sanctam, Romám, restrictum fűit, Ency­clicis Litteris, die 25. mensis Decembris 1900. datis, ad universum orbem catholicum extendere dignatus est, per continuos sex menses, a die publicationis hujus Encyclicae, in qualibet dioecesi factae, computandos, duraturum. Apostolicarum harum litterarum tenor est sequens: LEO EPISCOPUS SERVUS SBI^VOI^UIVt I)EI UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Temporis quidem sacri, quod solemni caerimoniarum religione hesterno die conclusimus, sicut iucundus Nobis decursus fűit, sic est futura grata recordatio. Quod enim Ecclesia optarat, quodque spectarat unice, ut permoveret salutariter animos post annos quinque et septuaginta instaurata celebritas, id videmur, annuente Dei numine, consecuti. Non enim pauci, sed ad centena millia et ex omnibus civitatum ordinibus numerantur, qui extraordinariam sacrae indulgent' le potiundae tacultatem libentes magnaque cum alacritate arripere studuerint. Neque est dubitandum, quin poeni­tentia salutari expiati atque ad christianas virtutes renovati plurimorum animi inde fuerint: ob eamque rem nóvum quoddam fidei pietatisque robur ex hoc fonté et capite catholici nominis usquequaque intluxisse, non immerito existimamus. Iamvero, quod in simili caussa Decessores Nostri consuevere, nunc est in animo Apostolicae caritatis dilatare spatia, amplioremque caelestium bonorum praebere facultatem. Nimirum concreditum Nobis thesaurum indulgentiae sacrae, qui anno exacto Romae tantum patuit amplissime. eumdem dimidiato anno proximo in toto orbe ca­tholico pátere universitati christifidelium volumus. Valebit id quidem, arbitramur, latius ad revocandos christianos móres, ad copulandas cum Apostolica Sede arctius volun­tates, ad cetera vulgo comparanda bona, quae fuse persecuti sumus, cum primo lubilaeum magnum indiximus. Pertinebit id ipsum ad exorientis saeculi primordia rite dedicanda: neque enim aptius videmus iniri posse saeculum, quam si homines instituant de promeritis Redemptionis Christi uberius proficere. Minimé vero dubita­mus, quin nóvum hoc salutis praesidium omnes Ecclesiae filii eo sint animo accepturi, quo est a Nobis exhibitum. Confidimus autem Venerabiles Fratres Episcopos, univer­sumque clerum, pro explorata ipsorum vigilantia diligentiaque daturos, uti par est, operám, ut communia optata plenissime eveniant. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, lubilaeum magnum, quod in hac Sacra Urbe celebratum est, ad universum catholicum orbem per has litteras extendimus ac sex mensium ^patio prorogamus, et pro extenso prorogatoque haberi volumus. LITT. CIRC. 1901. Nr. 1992. Extensio jubi­laeiuniversalis pro sex men­sibus ad uni­versum catho­licum orbem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom