Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 51 — VI post Pontecostem, solemniter ediximus: Tulo procedi posse ad solemnem B. Ioan­nis Baptistae De la Salle Canonizationem. His omnibus praemissis et constitutis, ut in solemnissima caeremonia cuncta quae a Praedecessoribus Nostris, ad eius celebritatem et decus sapienter praescripta sunt, felicem exitum obtinerent; primum S. R. E. Cardinales universos, die XIX. Április labente anno, sententiam quemque suam prolaturos in Consistorio Nobis adesse iussimus : qui, dilecto filio Balthassar Capogrossi Guarna Consistorialis aulae Advocato de gestis Beati loannis Baptistae dicente audito, Nos ad legitimam huius causae definitionem uno ore cohortati sunt. Curavimus interea ut non viciniores so­lum Episcopi sed remotissimi quique de tanta solemnitate, per litteras a sacra Con­cilii Congregatione in id datas, admonerentur, ut Nobis, si facultas esset, adstarent sententiam item suam prolaturi. Qui cum ex regionibus universis non pauci cove­nissent: causa probe cognita tum ex iis quae gesta eo usque fuerant, praesertim in publico Consistorio coram Nobis, ut diximus, tum ex Actis sacrae Rituum Congre­gationis, quorum exemplar singulis est traditum ; in Consistorio semipublico, die x Maii hoc anno, pariter coram Nobis coacto, in eandem omnes ac Dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales, ivere sententiam. Cuius rei instrumenta publica, a dilectis filiis sedis Apostolicae Notariis confecta, in tabularium sacrae Rituum Congregationis il­lata sunt. Solemni igitur Canonizationi celebrandae diem praefinivimus XXIV Maii, qua die memória D. N. Iesu Christi, triumphato humani generis hoste, in coelum ascen­dentis hoc anno recolebatur. Interea tamen communi indicto ieiunio, fideles vehe­menter hortati sumus ut ferventes ingeminarent preces iis praesertim in templis, ubi Sacramentum augustum publice adorandum cx praescripto exponeretur; ideo videlicet ut et ipsi ex tanta caeremonia uberiores perciperent fructus, Nobisque in tam gravi officii Nostri munere Spiritus Sanctus benignus adesset. Advenit demum auspicatissima dies et optatissima. Quamobrem cuncti tum saecularis tum reguláris cleri Ordines, cuncti Romanae Curiae Praesules et Officiales, omnes denique, qui Romae aderant, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates in Vaticanam Basilicam, cultu magnifico ornatam. convenerunt: Nosque, iis omnibus solemni supplicatione praeeun­tibus, eamdem ingressi sumus. Tunc vero Dilectus Filius Noster Cardinalis Caieta­nus Aloisi-Masella pro-Datarius et S. Rituum Congregationis pro-Praefectus itemque Canonizationi huic procurandae praepositus, perorante dilecto Filio Philippo Pacelli Consistorialis Aulae Advocato, vota Nobis precesque detulit sacrorum Antistitum uni­versaeque scholarum Christianarum Familiae ut Beatum Ioannem Baptistam De la Salle, una cum Beata Rita a Cascia, in Sanctorum numerum referremus. Quod cum iterum ac tertio memorati Cardinalis Aloisi-Masella et Nostrae Consistorialis Aulae Advocatus instantius et instantissime fecissent, Nos, coelesti lumine ferventer implo­rato, „Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad catholicae fidei incrementum et decus, auctoritate Doinini Nostri Iesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matúra deliberatione et voto venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium necnon Patriarcharum, Primatum, Archiepiscoporum et Episcoporum consilio, praedictum Ioannem Baptistam De la Salle, Congregationis scholarum Chri­LITT. CIRC. 1901.

Next

/
Oldalképek
Tartalom