Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 21 — Ad haec documenta caritatis utráque ex parte, et animae et corporis bono, probandae, addidit Christus de se exempla, ut nemo ignorat, quam maximé insignia. In re praesenti sane suavissima est ad recolendum vox ea paterno corde emissa: Misereor super turbam 1, et par voluntas ope vei mirifica subveniendi: cuius misera­tionis praeconium extat: Pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo 2. — Traditam ab eo caritatis disciplinam Apostoli primum sancte naviterque coluerunt; post illos qui christianam fidem amplexi sunt, auctores fuerunt invenien­dae variae institutorum copiae ad miserias hominum, quaecumque urgeant, allevandas. Quae instituta, continuis incrementis provecta, christiani nominis partaeque inde hu­manitatis propria ac praeclara sunt ornamenta: ut ea integri iudicii homines satis admirari non queant, maximé quod tam sit proclive ut in sua quisque feratur com­moda, aliena posthabeat. Neque de eo numero bene factorum excipienda est erogatio stipis, eleemosy­nae causá: ad quam illud pertinet Christi: Quod superest, date eleemosynam 3. Hanc scilicet socialistae carpunt atque e medio sublatam volunt, utpote ingenitae ho­mini nobilitati iniuriosam. At enim si ad evangelii praescripta 4, et christiano ritu fiat, illa quidem neque erogantium superbiam alit, neque affért accipientibus verecundiam. Tantum vero abest ut homini sit indecora, ut potius foveat societatem coniunctionis humanae, officiorum inter homines fovendo necessitudinem. Nemo quippe hominum est adeo locuples, qui nullius indigeat: nemo est egenus adeo, ut non alteri possit qua re prodesse: est id innatum, ut opem inter se homines et fidenter poscant et ferant benevole. — Sic nempe iustitia et caritas inter se devinctae, aequo Christi mitique iure, humanae societatis compagem mire continent, ac membra singula ad proprium et commune bonum providenter adducunt. Quod autem laboranti plebi non temporariis tantum subsidiis, sed constanti quadam institutorum ratione subveniatur, caritati pariter laudi vertendum est; certius enim firmiusque egentibus stabit. Eo amplius est in laude ponendum, velle eorum animos, qui exercent artes vei operas locant, sic ad parsimoniam providentiamque formari, ut ipsi sibi, decursu aetatis, saltem ex parte consulant. Tale propositum, non modo locupletum in proletarios offtcium elevat, sed ipsos honestat proletarios; quos quidem dum excitat ad clementiorem sibi fortunam parandam, idem a periculis arcét et ab intemperantia coércet cupiditatum, idemque ad virtutis cultum invitat. Tantae igitur quum sit utilitatis ac tam congruentis temporibus, dignum certe est in quo caritas bonorum alacris et prudens contendat. Maneat igitur, studium istud catholicorum solandae erigendaeque plebis pláne congruere cum Ecclesiae ingenio et perpetuis eiusdem exemplis optime respondere. Ea vero quae ad id conducant, utrum actionis christianae popularis nomine appel­lentur, an democratiae christianae, parvi admodum refert; si quidem impertita a Nobis documenta, quo par est obsequio, integra custodiantur. At refert magnopere ut, in tanti momenti re, una eademque sit catholicorum hominum mens, una eademque voluntas atque actio. Nec refert minus ut actio ipsa, multiplicatis hominum rerum­que praesidiis, augeatur, amplificetur. — Eorum praesertim advocanda est benigna l Marc. VIII, 2. 3 Act. X, 38. 3 Luc. XI, 41. 4 Matth. VI, 2—4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom