Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 19 — que illae administrationis genere tenerentur. Quae quum sint ita, catholicorum mens atque actio, quae bono proletariorum promovendo studet, eo profecto spectare nequa­quam potest, ut aliud prae alio régimén civitatis adamet atque invehat. Non dissimili modo a democratia christiana removendum est alterum illud offensionis caput: quod nimirum in commodis inferiorum ordinum curas sic collocet, ut superiores praeterire videatur; quorum tamen non minor est usus ad conservatio­nem perfectionemque civitatis. Praecavet id christiana, quam nuper diximus, caritatis lex. Haec ad omnes omnino cuiusvis gradus homines patet complectendos, utpote unius eiusdemque familiae, eodem benignissimo editos Patre et redemptos Servatore, eamdemque in hereditatem vocatos aeternam. Scilicet, quae est doctrina et admonitio Apostoli: Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocatio­nis vestrae. Unus Dominus, una íides, unum baptisma. Unus Deus et Páter omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 1 Quare pro­pter nativam plebis cum ordinibus ceteris coniunclionem, eamque arctiorem ex chri­stiana fraternitate, in eosdem certe iníluit quantacumque plebi adiutandae diligentia impenditur; eo vei magis quia ad exitum rei secundum pláne decet ac necesse est ipsos in partém operae advocari, quod infra aperiemus. Longe pariter absit, ut appelatione democratiae christianae propositum subdatur omnis abiiciendae obedientae eosque aversandi qui legitime praesunt. Revereri eos qui pro suo quisque gradu in civitate praesunt, eisdemque iuste iubentibus obtempe­rare, lex aeque naturalis et christiana praecipit. Quod quidem ut homine eodemque christiano sit dignum, ex animo et officio praestari oportet, scilicet propter conscien­tiam, quemadmodum ipse monuit Apostolus, quum illud edixit: Omnis anima pote­statibus sublimioribus subdita sit 2. Abhorret autem a professione christianae vitae, ut quis nolit iis subesse et parere, qui cum potestate in Ecclesia antecedunt; Epi­scopis in primis, quos, integrá Pontificis romani in universos auctoritate, Spiritus Sanctus posuit reg-ere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo 3. Iam qui secus sentiat aut faciat, is enimvero gravissimum eiusdem Apostoli praeceptum oblitus convincitur: Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri 4. Quae dicta permagni interest ut rtdeles universi alte sibi detígant in animis atque in omni vitae consuetudine perfi­cere studeant: eademque sacrorum minisíri diligentissime reputantes, non hortatione solum, sed maximé exemplo, ceteris persuadere ne intermittant. His igitur revocatis capitibus rerum, quas antehac per occasionem datá opera illustravimus, speramus főre ut quaevis de christianae democratiae nomine dissensio, omnisque de re, eo nomine signiflcata, suspicio periculi iam deponatur. Et iure quidem speramus. Etenim, iis missis quorumdam sententiis de huiusmodi democratiae christianae vi ac virtute, quae immoderatione aliqua vei errore non careant: certe nemo unus studium illud reprehenderit, quod, secundum naturalem divinamque legem, eo unice pertineat, ut qui vitám manu et arte sustentant, tolerabiliorem in statum adducantur, habeantque sensim quo sibi ipsi prospiciant: domi atque palam officia virtutum et religionis libere expleant; sentiant se non animantia sed homines, non 1 Ephes. IV, 4—6. 2 Rom. XIII, 1, 5. 3 Act. XX, 28. * Hebr. XIII. 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom